<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><milestone unit="para"/><reg>quid</reg> tam novum quam adulescentulum<note>adulescentem <hi rend="italic">H</hi></note> privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere?
					<reg>confecit</reg>. <reg>huic</reg> praeesse? <reg>praefuit</reg>.
					<reg>rem</reg> optime ductu suo gerere? <reg>gessit</reg>. <reg>quid</reg> tam
				praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio
					gradu<note>a senatorio gradu aetas <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
				longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam
				bellumque in ea provincia<note>provincia <hi rend="italic">om. H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> administrandum? <reg>fuit</reg>
				in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum
				confecit, victorem exercitum deportavit. <reg>quid</reg> vero tam inauditum quam
				equitem Romanum triumphare? <reg>at</reg> eam quoque rem populus Romanus non modo
				vidit sed omnium etiam<note>omnium etiam <hi rend="italic">ETW</hi>: etiam omnium
						<hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> studio
				visendam et concelebrandam<note>et concelebrandam <hi rend="italic">HE: om.
						cett.</hi></note> putavit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>quid</reg>
				tam inusitatum quam ut<note>ut <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>, <hi rend="italic">ed. R: om. cett.</hi></note>, cum
				duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum
				formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. <reg>quo</reg> quidem
				tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem
				privatum pro consule,' <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Philippus dixisse dicitur 'non
				se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' <reg>tanta</reg> in
				eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius
				adulescentis virtuti committeretur. <reg>quid</reg> tam singulare quam ut ex senatus
				consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium<note>alium <hi rend="italic">om. H</hi></note> magistratum per leges capere licuisset?
				quid tam incredibile quam ut iterum<note>iterum <hi rend="italic">om. H</hi></note>
				eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? <reg>quae</reg> in omnibus hominibus
				nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in
				hoc uno homine vidimus<note>vidimus <hi rend="italic">H</hi>: videmus <hi rend="italic">cett.</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>atque</reg> haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem
					homine<note>in eodem homine <hi rend="italic">H</hi>: in eundem hominem <hi rend="italic">cett.</hi></note> a <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan>
					Catuli<note>a Q. Catuli <hi rend="italic">ET</hi>: atque Catuli <hi rend="italic">H</hi>: a Q. Catulo <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> atque a<note><app><lem>atque a</lem></app> atque <hi rend="italic">H</hi></note> ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum
				auctoritate. <milestone n="22" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>qua</reg> re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de
					<expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaei</ex></expan> Pompei dignitate a vobis comprobatam
					semper<note>semper <hi rend="italic">om. H</hi></note> esse, vestrum ab illis
				de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam
				suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui
				dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem<note>isdem <hi rend="italic">om.
							<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> istis reclamantibus vos
				unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>hoc</reg> si vos temere fecistis et rei publicae
				parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere
					conantur<note>conarentur <hi rend="italic">H</hi></note>. <reg>sin</reg> autem
				vos plus tum<note>tum plus <hi rend="italic">H</hi></note> in re publica vidistis,
				vos eis<note>iis <hi rend="italic">T</hi>: his <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: istis <hi rend="italic">H</hi></note>
				repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum
				attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi
				auctoritati parendum esse fateantur. <reg>atque</reg> in hoc<note>atque in...
					gauderent (§68) <hi rend="italic">Ciceroni abiudicavit Naugerius</hi>
					(2)</note> bello Asiatico et regio, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note>, non solum militaris illa
				virtus quae est in <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio singularis sed aliae
				quoque animi virtutes<note>animi virtutes <hi rend="italic">H</hi>: virtutes animi
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> magnae et multae requiruntur.
					<reg>difficile</reg> est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum
				ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
					<reg>deinde</reg>, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen
				eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>difficile</reg> est dictu, Quirites, quanto in odio
				simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio
				misimus libidines et iniurias<note>libidines et iniurias <hi rend="italic">HET</hi>: iniurias et libidines <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>.
					<reg>quod</reg> enim fanum<note>fanum fuisse <hi rend="italic">H</hi></note>
				putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam,
				quam domum<note>quam tutam domum <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">olim
						conieci</hi> quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)</note>
				satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus
				causa belli propter diripiendi facultatem<note>facultatem <hi rend="italic">H</hi>:
					cupiditatem <hi rend="italic">cett.</hi></note> inferatur. </p></div></div></body></text></TEI>