<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>at</reg> enim<note>at enim inquit (<hi rend="italic">om.</hi> inquit <hi rend="italic">b</hi>1) novi nihil <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.
					<reg>non</reg> dicam<note>dico <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> hoc
				loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse,
				semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
				duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta
						duasque<note><app><lem>duasque</lem></app> duas <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> urbis potentissimas quae huic
				imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque<note><app><lem>atque</lem></app> et <hi rend="italic">H</hi></note> Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non
				commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaio</ex></expan> Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem
				cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio in quo novi constitui nihil volt <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Catulus quam multa sint nova summa <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan>
					Catuli<note>summa Q. <hi rend="italic">E</hi>: summaque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: quae <hi rend="italic">H</hi></note> voluntate constituta recordamini.</p></div></div></body></text></TEI>