reliquum est ut de Q. Quinti Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Gnaeo Pompeio omnia poneretis, si quid eo eo de eo d factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso eo ipso eo b 1: ipso Lambinus vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis ac tam difficilis om. H quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.