<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p>Falcidius, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan>
				Metellus, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos
				omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse
				potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia
					geritur<note>gereretur <hi rend="italic">H</hi></note>, in hoc imperatore atque
				exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse
					debebat<note>debebat <hi rend="italic">H</hi>: deberet <hi rend="italic">cett.</hi></note>? <reg>de</reg> quo legando consules spero ad senatum
				relaturos. <reg>qui</reg> si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
				neque me impediet cuiusquam iniquitas<note>iniquitas <hi rend="italic">H</hi>:
					initia <hi rend="italic">Schol.</hi>: inimicum edictum <hi rend="italic">cett.</hi></note> quo minus vobis<note>vobis fretus <hi rend="italic">HE</hi>: fretus vobis <hi rend="italic">cett.</hi></note> fretus vestrum
				ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam<note>audiam
						<hi rend="italic">H</hi>: audeam <hi rend="italic">cett.</hi></note>, de
				qua, ut ego<note>ego <hi rend="italic">H: om. cett.</hi></note> arbitror, isti ipsi
				qui minitantur<note>minitantur (muni-) <hi rend="italic">H</hi>: minantur <hi rend="italic">cett.</hi></note> etiam atque etiam quid liceat
				considerabunt. <reg>mea</reg> quidem sententia, Quirites, unus <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius belli maritimi rerumque gestarum <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio socius<note>socius vel paene par <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi></note> ascribitur,
				propterea quod alter uni illud<note><app><lem>illud</lem></app> id <hi rend="italic">b</hi>1</note> bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter
				delatum susceptumque confecit.</p></div></div></body></text></TEI>