<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quo</reg> mihi etiam
				indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
				quod est verius, ne legaretur <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui
				postulat ad tantum bellum legatum<note>ad tantum bellum leg. <hi rend="italic">HE</hi>: leg. ad tantum bellum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> quem velit idoneus non est qui impetret, cum
				ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt<note>voluerint
						<hi rend="italic">H</hi></note> legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
				ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet
				eius imperatoris<note>eius imperatoris <hi rend="italic">scripsi</hi></note> atque
					eius<note>victoriae atque eius imper. <hi rend="italic">H</hi>: eius gloriae
					atque imper. <hi rend="italic">ET</hi>: gloriae eius imper. <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> exercitus qui consilio ac periculo
					illius<note>ac periculo illius <hi rend="italic">H</hi>: ipsius ac periculo <hi rend="italic">cett.</hi></note> est constitutus? <reg>an</reg> C.
					</p></div></div></body></text></TEI>