<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>bono</reg> te animo tum, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia
				dicere existimavit et ea<note>et ea <hi rend="italic">H</hi>: ea <hi rend="italic">cett.</hi></note> quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem
				populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare.
					<reg>itaque</reg> una lex, unus vir, unus annus non modo vos<note>vos <hi rend="italic">scripsi</hi>: ros <hi rend="italic">codd.</hi></note> illa
				miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere
					videremini<note>videremini (videmini) <hi rend="italic">H</hi>: videremur <hi rend="italic">cett.</hi></note> omnibus gentibus ac nationibus terra
				marique imperare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quo</reg> mihi etiam
				indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
				quod est verius, ne legaretur <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui
				postulat ad tantum bellum legatum<note>ad tantum bellum leg. <hi rend="italic">HE</hi>: leg. ad tantum bellum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> quem velit idoneus non est qui impetret, cum
				ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt<note>voluerint
						<hi rend="italic">H</hi></note> legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
				ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet
				eius imperatoris<note>eius imperatoris <hi rend="italic">scripsi</hi></note> atque
					eius<note>victoriae atque eius imper. <hi rend="italic">H</hi>: eius gloriae
					atque imper. <hi rend="italic">ET</hi>: gloriae eius imper. <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> exercitus qui consilio ac periculo
					illius<note>ac periculo illius <hi rend="italic">H</hi>: ipsius ac periculo <hi rend="italic">cett.</hi></note> est constitutus? <reg>an</reg> C.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p>Falcidius, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan>
				Metellus, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos
				omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse
				potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia
					geritur<note>gereretur <hi rend="italic">H</hi></note>, in hoc imperatore atque
				exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse
					debebat<note>debebat <hi rend="italic">H</hi>: deberet <hi rend="italic">cett.</hi></note>? <reg>de</reg> quo legando consules spero ad senatum
				relaturos. <reg>qui</reg> si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
				neque me impediet cuiusquam iniquitas<note>iniquitas <hi rend="italic">H</hi>:
					initia <hi rend="italic">Schol.</hi>: inimicum edictum <hi rend="italic">cett.</hi></note> quo minus vobis<note>vobis fretus <hi rend="italic">HE</hi>: fretus vobis <hi rend="italic">cett.</hi></note> fretus vestrum
				ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam<note>audiam
						<hi rend="italic">H</hi>: audeam <hi rend="italic">cett.</hi></note>, de
				qua, ut ego<note>ego <hi rend="italic">H: om. cett.</hi></note> arbitror, isti ipsi
				qui minitantur<note>minitantur (muni-) <hi rend="italic">H</hi>: minantur <hi rend="italic">cett.</hi></note> etiam atque etiam quid liceat
				considerabunt. <reg>mea</reg> quidem sententia, Quirites, unus <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius belli maritimi rerumque gestarum <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio socius<note>socius vel paene par <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi></note> ascribitur,
				propterea quod alter uni illud<note><app><lem>illud</lem></app> id <hi rend="italic">b</hi>1</note> bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter
				delatum susceptumque confecit.</p></div><milestone n="20" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><milestone unit="para"/><reg>reliquum</reg> est ut de <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Catuli auctoritate et
				sententia dicendum esse videatur. <reg>qui</reg> cum ex vobis quaereret, si in uno
					<expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio omnia poneretis, si quid
						eo<note><app><lem>eo</lem></app> de eo <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
				factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac
				dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso<note><app><lem>eo ipso</lem></app> eo <hi rend="italic">b</hi>1: ipso <hi rend="italic">Lambinus</hi></note> vos
				spem habituros esse dixistis. <reg>etenim</reg> talis est vir ut nulla res tanta sit
				ac tam difficilis<note>ac tam difficilis <hi rend="italic">om. H</hi></note> quam
				ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.
					<reg>sed</reg> in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa
				est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis
				licet, frui debet summi viri vita atque virtute. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>at</reg> enim<note>at enim inquit (<hi rend="italic">om.</hi> inquit <hi rend="italic">b</hi>1) novi nihil <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.
					<reg>non</reg> dicam<note>dico <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> hoc
				loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse,
				semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
				duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta
						duasque<note><app><lem>duasque</lem></app> duas <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> urbis potentissimas quae huic
				imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque<note><app><lem>atque</lem></app> et <hi rend="italic">H</hi></note> Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non
				commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaio</ex></expan> Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem
				cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio in quo novi constitui nihil volt <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Catulus quam multa sint nova summa <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan>
					Catuli<note>summa Q. <hi rend="italic">E</hi>: summaque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: quae <hi rend="italic">H</hi></note> voluntate constituta recordamini.</p></div></div></body></text></TEI>