<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>quid</reg>? tum, per deos
				immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani
				salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium
					teneremus<note>terrarum <hi rend="italic">H</hi></note>? <reg>an</reg> tibi tum
				imperium hoc esse<note>hoc esse <hi rend="italic">HT</hi>: esse hoc <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> videbatur
				cum populi Romani legati quaestores praetoresque<note>quaestores praetoresque <hi rend="italic">HET</hi>: praetores quaestoresque <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et
				privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque
				privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?</p></div></div></body></text></TEI>