Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum unum dignissimum b s esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio ratio y1 re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q. Quinti Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Aulum Gabinium A. om. H , graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item item HW : idem cett. contra eam legem verba fecisti.