at enim vir clarissimus, amantissimus amantissimus om. dp rei publicae, vestris beneficiis amplissimis amplissimis om. H adfectus, Q. Quintus Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Quintus Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis cognostis Halm : cognoscitis mei : cognoscetis unus det. auctoritates contrarias virorum virorum fort. et clar. HET : fort. virorum et clar. (clarissimorumque p ) cett. fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem idem eadem H isti vera esse concedunt concedunt contendunt H y1 , et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn.