<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p>Pompeius privatus
				esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat
						deligendus<note><app><lem>deligendus</lem></app> adigendus <hi rend="italic">T</hi></note> atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec
				quoque opportunitas adiungatur ut in eis<note>eis <hi rend="italic">om.
					H</hi></note> ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent
				accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur<note><app><lem>cur</lem></app> quid <hi rend="italic">H</hi></note> non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera
				summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium
					commendamus<note>commendamus <hi rend="italic">H</hi>: committamus (-imus
						<foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>?
					</p></div></div></body></text></TEI>