itaque non sum non sum non solum T: om. E praedicaturus quantas ille res domi militiae militiae HE : militiaeque cett. , terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot quot quotque ET et quantas di immortales ad Cn. Gnaeum Pompeium detulerunt contulerunt dp . quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et velle H : velle cett. et optare debetis.