<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>age</reg> vero illa res quantam declarat
				eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis
				tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt<note>huic uni
					dederunt <hi rend="italic">H</hi></note>! quod <add>a</add> communi<note>a
					communi <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: communi <hi rend="italic">H: om.
						cett.</hi> (<hi rend="italic">de</hi> communi Cretensium <hi rend="italic">cf. Bull. de Corr. Hell.</hi> xiii. <hi rend="italic">pp.</hi> 58, 59,
					74)</note> Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque
				esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt<note>ultimas terras
					pervenerunt <hi rend="italic">H</hi></note> eique se omnis Cretensium civitates
				dedere velle dixerunt! <reg>quid</reg>? idem iste Mithridates nonne ad eundem <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium legatum usque in<note><app><lem>in</lem></app> ad
						<hi rend="italic">Et</hi></note> Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum
				semper iudicavit, ei quibus erat molestum<note>erat molestum <hi rend="italic">H</hi>: semper erat (erat semper <hi rend="italic">E</hi>) molestum <hi rend="italic">Et<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: erat permolestum
						<hi rend="italic">Klots</hi></note> ad eum potissimum esse missum
				speculatorem quam legatum iudicari<note>iudicare <hi rend="italic">Manutius</hi></note> maluerunt. <reg>potestis</reg> igitur iam constituere,
					Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">om. H</hi></note>, hanc auctoritatem
				multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud
				illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><milestone unit="para"/><reg>reliquum</reg> est ut de felicitate quam praestare de se ipso<note>ipse <hi rend="italic">H</hi></note> nemo potest, meminisse et commemorare de altero
					possumus<note>possimus <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note>, sicut aequum est homines de potestate deorum,
				timide et pauca dicamus. <reg>ego</reg> enim sic existimo, <reg>maximo</reg>,
				Marcello, Scipioni, Mario ceterisque<note>ceterisque <hi rend="italic">H</hi>: et
					ceteris <hi rend="italic">cett.</hi></note> magnis imperatoribus non solum
				propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus
				esse commissos. <reg>fuit</reg> enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad
				amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta
				fortuna. <reg>de</reg> huius autem hominis felicitate quo de<note><app><lem>quo
						de</lem></app> de quo <hi rend="italic">E</hi></note> nunc agimus hac utar
				moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut
				praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus
				oratio nostra aut ingrata esse videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>itaque</reg> non sum<note><app><lem>non sum</lem></app> non solum <hi rend="italic">T: om. E</hi></note> praedicaturus quantas ille res domi
					militiae<note>militiae <hi rend="italic">HE</hi>: militiaeque <hi rend="italic">cett.</hi></note>, terra marique quantaque felicitate
				gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii
				obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc
				brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot
				et tantas res tacitus auderet optare quot<note><app><lem>quot</lem></app> quotque <hi rend="italic">ET</hi></note> et quantas di immortales ad <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium detulerunt<note>contulerunt <foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note>. <reg>quod</reg> ut illi proprium ac
				perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa,
				sicuti facitis, et velle<note>et velle <hi rend="italic">H</hi>: velle <hi rend="italic">cett.</hi></note> et optare debetis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><milestone unit="para"/><reg>qua</reg> re cum et bellum sit ita<note>sit ita <hi rend="italic">HE</hi>: ita
					sit <hi rend="italic">cett.</hi></note> necessarium ut neglegi non possit, ita
				magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere
				possitis in quo sit<note><app><lem>et cum ei... in quo sit</lem></app> ut... in eum quo sit
						<hi rend="italic">H: fort.</hi> et eum... in quo sit</note> eximia belli
				scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna,
					dubitatis<note>dubitabitis <hi rend="italic">E2b</hi></note>, Quirites, quin
				hoc tantum boni quod vobis<note>vobis <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> ab<note>ab <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">ps</foreign></hi>: a <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi></note> dis immortalibus
				oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis?
					<reg>quod</reg> si Romae Cn. </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p>Pompeius privatus
				esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat
						deligendus<note><app><lem>deligendus</lem></app> adigendus <hi rend="italic">T</hi></note> atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec
				quoque opportunitas adiungatur ut in eis<note>eis <hi rend="italic">om.
					H</hi></note> ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent
				accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur<note><app><lem>cur</lem></app> quid <hi rend="italic">H</hi></note> non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera
				summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium
					commendamus<note>commendamus <hi rend="italic">H</hi>: committamus (-imus
						<foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>?
					</p></div></div></body></text></TEI>