et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in in PE : om. cett. imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re re PHE : in re cett. idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament metuant aut contemnant aut oderint aut ament H : metuant aut oderint temnant aut con aut ament P : contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett. opinione non minus et fama et fama PH : famae cett. quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?