est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid ? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus in omnibus HE : omnibus cett. rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate facilitate pd : felicitate HEt , quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Gnaeo Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia sunt omnia H : omnia sunt cett. ( cf. ยงยง13, 51) , Quirites Quirites om. H , sed ea magis ex ex inex H aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt.