<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><milestone unit="para"/><reg>est</reg> haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. <reg>quid</reg>?
				ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt!
					<reg>non</reg> enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore
				quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis.
					<reg>ac</reg> primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in
					omnibus<note>in omnibus <hi rend="italic">HE</hi>: omnibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> rebus temperantia, quanta fide, quanta
					facilitate<note>facilitate <foreign xml:lang="grc">pd</foreign>: felicitate <hi rend="italic">HEt</hi></note>, quanto ingenio, quanta humanitate! quae
				breviter qualia sint in <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio consideremus.
					<reg>summa</reg> enim sunt omnia<note>sunt omnia <hi rend="italic">H</hi>:
					omnia sunt <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §§13,
					51)</note>, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">om. H</hi></note>, sed ea
				magis ex<note><app><lem>ex</lem></app> inex <hi rend="italic">H</hi></note> aliorum
				contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>quem</reg> enim possumus imperatorem<note>imperatorem
					possumus <hi rend="italic">E, et Schol.</hi></note> ullo in numero putare cuius
				in exercitu centuriatus veneant<note>centuriatus veneant <hi rend="italic">HE</hi>:
					veneant cent. <hi rend="italic">cett.</hi></note> atque venierint?
					<reg>quid</reg> hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui
				pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem
				provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu
					reliquerit<note>dereliquerit <hi rend="italic">t</hi></note>? <reg>vestra</reg>
				admurmuratio facit, Quirites<note>Quirites facit <hi rend="italic">H</hi></note>,
				ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci
				mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit<note>voluerit de se <hi rend="italic">t</hi></note> confiteri. <reg>itaque</reg> propter hanc
				avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum
						sit<note><app><lem>sit</lem></app> est <hi rend="italic">Halm</hi></note>, nostri
				exercitus adferant<note>adferant <hi rend="italic">H</hi>: ferant <hi rend="italic">cett.</hi></note> quis ignorat? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>itinera</reg> quae per hosce<note><app><lem>hosce</lem></app> hos
						<hi rend="italic">H</hi></note> annos in Italia per agros atque oppida
				civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis
				quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce
				annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse
				deletas? <reg>neque</reg> enim potest exercitum is continere imperator qui se
					ipse<note>ipsum <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> non continet, neque
				severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt.
					<reg>hic</reg> miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p>cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti
				exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? <reg>iam</reg>
				vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non
				modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem
					quicquam<note>quicquam <hi rend="italic">H:</hi> cuiquam <hi rend="italic">Etb1<foreign xml:lang="grc">sy1</foreign></hi>: cuiquam quicquam <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi>: <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">p</foreign> enim <hi rend="italic">om. H</hi></note>
				permittitur. <reg>hiemis</reg> enim non avaritiae perfugium maiores nostri in
				sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt. <milestone n="14" unit="chapter"/>
				</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>age</reg> vero, ceteris in rebus
					quae<note>quae <hi rend="italic">H</hi>: qua <foreign xml:lang="grc">p</foreign>: quali <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: qualis <hi rend="italic">cett.</hi></note> sit temperantia considerate. Vnde illam
				tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? <reg>non</reg> enim
				illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi
				tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae<note><app><lem>eae</lem></app> hae <hi rend="italic">Eb<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> res quae
				ceteros remorari solent non retardarunt. <reg>non</reg> avaritia ab instituto cursu
				ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad
				delectationem, non nobilitas urbis<note>urbis nobilitas <hi rend="italic">H</hi></note> ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa
				et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse
				arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. </p></div></div></body></text></TEI>