est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid ? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus in omnibus HE : omnibus cett. rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate facilitate pd : felicitate HEt , quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Gnaeo Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia sunt omnia H : omnia sunt cett. ( cf. ยงยง13, 51) , Quirites Quirites om. H , sed ea magis ex ex inex H aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. quem enim possumus imperatorem imperatorem possumus E, et Schol. ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant centuriatus veneant HE : veneant cent. cett. atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit dereliquerit t ? vestra admurmuratio facit, Quirites Quirites facit H , ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit voluerit de se t confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit sit est Halm , nostri exercitus adferant adferant H : ferant cett. quis ignorat? itinera quae per hosce hosce hos H annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse ipsum d non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam quicquam H: cuiquam Etb1 sy1 : cuiquam quicquam b2 y2 : om. p enim om. H permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt. age vero, ceteris in rebus quae quae H : qua p : quali y : qualis cett. sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae eae hae Eb s res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis urbis nobilitas H ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.