<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>testes</reg> nunc<note>nunc <hi rend="italic">HE</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> vero iam
				omnes orae atque omnes terrae gentes<note>terrae gentes <hi rend="italic">H</hi>:
					exterae gentes ac <hi rend="italic">cett.</hi></note> nationes, maria
					denique<note>maria denique <hi rend="italic">H</hi>: denique maria <hi rend="italic">cett.</hi></note> omnia cum universa tum in singulis oris
				omnes sinus atque portus. <reg>quis</reg> enim toto mari locus per hos annos aut tam
				firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret?
					<reg>quis</reg> navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo
				committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? <reg>hoc</reg>
				tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam
				arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno
				imperatore confici posse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>quam</reg>
				provinciam tenuistis a praedonibus liberam<note>liberam <hi rend="italic">om.
						H</hi></note> per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium
				defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis
				insulas esse desertas, quam multas aut<note>multas audistis aut <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> metu relictas aut a praedonibus captas
				urbis esse sociorum? <milestone n="12" unit="chapter"/>
				<reg>sed</reg> quid ego longinqua commemoro? <reg>fuit</reg> hoc quondam, fuit
						proprium<note><app><lem>fuit proprium</lem></app> proprium <hi rend="italic">H</hi></note> populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi
				sociorum fortunas, non sua tecta defendere. <reg>sociis</reg> ego vestris<note>ego
					vestris <hi rend="italic">H</hi>: ego nostris <hi rend="italic">Et</hi>:
					vestris ego <foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> mare per
					hosce<note>hosce <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>:
					hos <hi rend="italic">Et</hi></note> annos clausum fuisse dicam, cum exercitus
				vestri numquam Brundisio<note>Brundisio <hi rend="italic">H</hi>: a Brundisio <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §35)</note> nisi
				hieme summa<note>hieme summa <hi rend="italic">HE</hi>: summa hieme <hi rend="italic">cett.</hi></note> transmiserint? <reg>qui</reg> ad vos ab
				exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint?
					<reg>mercatoribus</reg> mare tutum<note>mare tutum <hi rend="italic">H</hi>:
					tutum mare <hi rend="italic">cett.</hi></note> non fuisse dicam, cum duodecim
				secures in praedonum potestatem pervenerint? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p>Cnidum aut<note><app><lem>Cnidum aut</lem></app> quid aut <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis,
				innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus
				quibus vitam ac<note>ac <hi rend="italic">HEt, Gellius</hi> 1. 7. 16: et <foreign xml:lang="grc">pd</foreign></note> spiritum ducitis in praedonum fuisse
					potestate<note>potestatem <hi rend="italic">Gellius</hi></note> sciatis?
					<reg>an</reg> vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et<note>et <hi rend="italic">H</hi>: ac <hi rend="italic">E</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi></note> plenissimum navium inspectante praetore a
				praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus
					antea<note>antea <hi rend="italic">H</hi>: antea ibi <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf. Mil.</hi> §50)</note> bellum
					gesserat<note>gesserat <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">py</foreign></hi>: gesserant <hi rend="italic">Ebt</hi>: gesserunt
						<foreign xml:lang="grc">s</foreign></note> a praedonibus esse sublatos?
					<reg>nam</reg> quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam
				rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi
				Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa<note>depressa <hi rend="italic">Modius</hi>: deprehensa <hi rend="italic">H</hi>: oppressa
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> est? <reg>pro</reg> di immortales!
					tantamne<note>tantamne <hi rend="italic">W</hi> (?), <hi rend="italic">Hotoman</hi>: tantane <hi rend="italic">cett.</hi></note> unius hominis
				incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut
				vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis,
						ei<note><app><lem>ei</lem></app> hi <hi rend="italic">Ht<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>, <hi rend="italic">om. E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem
					esse<note>esse <hi rend="italic">om. H</hi></note> audiatis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>atque</reg> haec qua celeritate gesta sint, quamquam
				videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. <reg>quis</reg> enim umquam
				aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire,
				tantos cursus conficere potuit, quam celeriter <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan>
				Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum
					mari<note>nondum... mari <hi rend="italic">hoc loco hab. HEW, post venit
							t<foreign xml:lang="grc">pd</foreign></hi></note> Siciliam adiit,
				Africam exploravit, inde<note><app><lem>inde</lem></app> in <hi rend="italic">b1,
						Hotoman</hi></note> Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria
				subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>Inde cum se<note>cum se <hi rend="italic">HE</hi>: se cum <hi rend="italic">cett.</hi></note> in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et
				Gallia Transalpina<note>Transalpina <hi rend="italic">HE</hi>: Cisalpina <foreign xml:lang="grc">pd</foreign> (Transalpina... Achaiam <hi rend="italic">om.
						t</hi>)</note> praesidiis ac navibus confirmata<note>confirmatis <hi rend="italic">H</hi></note>, missis item in oram Illyrici maris et in
				Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus
					firmissimisque<note>firmisque <hi rend="italic">H</hi></note> praesidiis
				adornavit, ipse autem ut Brundisio<note>Brundisio <hi rend="italic">HEW</hi>: a
					Brundisio <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §32)</note>
				profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam
				adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim
				unius huius se imperio ac potestati dediderunt<note>huius se... dediderunt <hi rend="italic">HE</hi>: huius... se dediderunt <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: huius... se dederunt (did- <hi rend="italic">t</hi>) <hi rend="italic">t<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi></note>. <reg>idem</reg> Cretensibus, cum ad eum usque
						in<note><app><lem>usque in</lem></app> usque <hi rend="italic">Hb</hi>1</note>
				Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque
				imperavit. <reg>ita</reg> tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum,
				quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan>
				Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.</p></div></div></body></text></TEI>