Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui qui H : quod cett. imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis confectis H, Naugerius : confecti cett. erant dimisit, partim partim... partim Gulielmius : partem... partim H : partem... partem cett. M'. Glabrioni M'. Krause : om. codd. tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud illud om. H bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso. satis multa mihi multa mihi H : mihi multa cett. verba fecisse videor qua re qua re quale H esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn. Gnaeus Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit superavit Ht , quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem facilitatem t . quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e atque e HW : atque cett. pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu in exercitu om. dp summi fuit fuit summi Eb imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus esse belli esse belli HE : belli esse cett. potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile , Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus civibus Gulielmius : civilibus H : civitatibus cett. atque ex atque ex et H : atque b bellicosissimis nationibus mixtum... nationibus del. Bloch , servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius huius om. H viri viri om. b 1 scientiam fugere possit. iam vero virtuti Cn. Gnaei Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam quisquam om. H aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre adferri H ? neque enim solae sunt solae sunt H : illae sunt solae cett. virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse ipse om. H victor L. Sulla huius virtute et virtute et virtutis H subsidio confessus est liberatam; testis testis H : testis est cett., ita quater Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam iter in Hispaniam H, Madvig : inter Hispaniam E : in Hispaniam iter ( om. iter t ) cett. Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.