<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>ab</reg> eodem imperatore classem magnam et ornatam quae
				ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio<note>atque odio <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> inflammata<note>inflammato
						<foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> raperetur superatam esse atque
				depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas
				patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea<note>antea <hi rend="italic">Et</hi>: ante <hi rend="italic">cett.</hi></note> populo Romano ex omni
				aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis
				omnibus rebus ornata ac referta<note>ornata ac (atque <hi rend="italic">b</hi>)
					referta <hi rend="italic">Hb</hi>: ornatas ac (atque <foreign xml:lang="grc">sy</foreign>) refertas <hi rend="italic">cett.</hi></note>, ceterasque
				urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas<note>captas
						<hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">py2</foreign></hi>: clausas <hi rend="italic">cett.</hi></note>; regem spoliatum regno patrio atque avito
				ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia
				salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. <reg>satis</reg>
				opinor hoc esse<note>haec esse <hi rend="italic">E</hi> ita] ita reputo <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi></note> laudis
				atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis<note><app><lem>ut... intellegatis</lem></app><hi rend="italic">fort. ex</hi> §20 <hi rend="italic">repetitum</hi></note>, a
				nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucium</ex></expan>
				Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum. 				</p></div><milestone n="9" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><milestone unit="para"/><reg>requiretur</reg> fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit
				magnum esse<note>magnum esse <hi rend="italic">HE</hi>: esse magnum <hi rend="italic">cett.</hi></note> bellum. <reg>cognoscite</reg>, Quirites;
				non enim hoc sine causa quaeri videtur. <reg>primum</reg> ex suo regno sic<note>sic
						<hi rend="italic">om. E</hi></note> Mithridates profugit ut ex eodem Ponto
				Medea illa quondam fugisse<note>fugisse <hi rend="italic">H</hi>: profugisse <hi rend="italic">cett.</hi></note> dicitur, quam praedicant in fuga fratris
				sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio
				dispersa maerorque<note>dispersa maerorque <hi rend="italic">om. H in
					lac.</hi></note> patrius celeritatem consequendi<note>consequendi <hi rend="italic">H</hi>: persequendi <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				retardaret. <reg>sic</reg> Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti
				pulcherrimarumque rerum omnium quas et a<note><app><lem>et a</lem></app> a <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi></note> maioribus
				acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat
				in Ponto omnem reliquit. <reg>haec</reg> dum nostri conligunt omnia diligentius, rex
				ipse e manibus effugit. <reg>ita</reg> illum<note>illum <foreign xml:lang="grc">dp</foreign>: illum Aetam (a tam <hi rend="italic">E</hi>: meta <hi rend="italic">t</hi>) <hi rend="italic">HEt</hi></note> in persequendi
				studio maeror, hos laetitia tardavit<note>tardavit <hi rend="italic">E</hi>:
					retardavit <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf. Zielinski
						p.</hi> 199)</note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>hunc</reg> in
				illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis
				confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. <reg>cuius</reg> in regnum
				postea quam <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Lucullus<note>L. <hi rend="italic">om.
						HE</hi></note> cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem
				nostrum concitatae sunt. <reg>erat</reg> enim metus iniectus eis nationibus quas
				numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam
				alia gravis atque vehemens opinio quae per<note>per <hi rend="italic">om. E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> animos gentium barbararum
				pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
				nostrum esse exercitum<note>esse exercitum <hi rend="italic">HE</hi>: exercitum
					esse <hi rend="italic">cett.</hi></note> adductum. <reg>ita</reg> nationes
				multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. <reg>noster</reg>
				autem exercitus, tametsi<note>tametsi <hi rend="italic">HE</hi>: etsi <hi rend="italic">cett.</hi></note> urbem ex Tigrani<note>Tigrani <hi rend="italic">H</hi>: Tigranis <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §20)</note> regno ceperat et proeliis usus erat
				secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>hic</reg> iam plura non dicam; fuit enim
				illud extremum ut ex eis<note><app><lem>eis</lem></app> illis <hi rend="italic">H</hi></note> locis a militibus nostris reditus magis maturus quam
					progressio<note>progressio <hi rend="italic">H</hi>: processio <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">voc. monacho quam Tullio
						notius</hi>)</note> longior quaereretur. Mithridates autem se et suam
					manum<note>se et suam iam manum <hi rend="italic">H</hi>: et suam manum iam <hi rend="italic">cett.</hi></note> iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex
				ipsius regno concesserant<note>eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex <hi rend="italic">sup. lin.</hi>) ipsius regno concesserant <hi rend="italic">H</hi>: et eorum qui se ex ipsius (eius <foreign xml:lang="grc">d</foreign>) regno collegerant <hi rend="italic">cett., del. Benecke</hi> (<hi rend="italic">cf. Appian. Mithrid.</hi> 87 <foreign xml:lang="grc">Pontikoi=s a)ndra/si gumna/zein paredi/dou</foreign>)</note> et magnis
				adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.
						<reg>iam</reg><note><app><lem>iam</lem></app> nam <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> hoc fere sic fieri solere<note>solere fieri <hi rend="italic">H</hi></note> accepimus ut regum adflictae fortunae facile
				multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges<note>regnis
						<hi rend="italic">H</hi></note> sunt aut vivunt in regno,
						ut<note><app><lem>ut</lem></app> quod <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2)</note>
				eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>itaque</reg> tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est
				ausus optare. <reg>nam</reg> cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus
				quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam
				attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit.
					<reg>sinite</reg> hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas
				scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris
					imperatoris<note>imperatoris <hi rend="italic">Madvig</hi>: Luculli (L. Luculli
						<hi rend="italic">t<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>) imperatoris
						<hi rend="italic">HEt<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: L. Luculli
						<foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> non ex proelio nuntius sed ex
				sermone rumor adferret. <reg>hic</reg> in illo ipso malo gravissimaque belli
				offensione L<note>L. <hi rend="italic">om. HE</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>