<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quo</reg> tandem
					igitur<note>igitur <hi rend="italic">H: om. cett.</hi></note> animo esse
				existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque
				exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter<note>propter <hi rend="italic">Et</hi>: prope <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi> adsint <hi rend="italic">HE<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi>: adsunt <hi rend="italic">bt<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>: absint <hi rend="italic">codd. Vrsini</hi></note>
				adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre
				possit, cum publicani familias maximas quas in salinis<note><app><lem>salinis</lem></app>
					saltibus <hi rend="italic">Hotoman</hi> (<hi rend="italic">de Cappadociae
						salinis cf. Plin. N. H.</hi> xxxi. 7, §§73, 77, 82)</note> habent, quas in
				agris, quas in portibus<note>portubus <hi rend="italic">Eb<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> atque<note>atque in <hi rend="italic">H</hi>:
					atque <hi rend="italic">cett.</hi></note> in custodiis magno periculo se habere
				arbitrentur? <reg>putatisne</reg> vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis
				fructui sunt<note>fructuosi sunt <foreign xml:lang="grc">d</foreign> (<hi rend="italic">contra Arusian. K.</hi> vii. 474)</note>
					conservaveritis<note>conservaritis <hi rend="italic">E</hi>: conservetis <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">contra Arusian.</hi>)</note> non
				solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?</p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><milestone unit="para"/><reg>ac</reg> ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum
				proposueram, cum essem de belli genere<note>genere belli <hi rend="italic">H</hi></note> dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum
				vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. <reg>nam</reg>
				et publicani, homines honestissimi atque<note>atque <hi rend="italic">HE</hi>: et
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> ornatissimi, suas rationes et copias in
				illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse
				debent. <reg>etenim</reg>, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus,
				eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte
						esse<note><app><lem>recte esse</lem></app> necesse <hi rend="italic">H</hi></note>
				dicemus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>deinde</reg> ex ceteris<note>ex
					ceteris <hi rend="italic">HE</hi>: ceteris ex <hi rend="italic">cett.</hi></note> ordinibus homines gnavi<note>navi <hi rend="italic">Ht</hi></note> atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos
				absentibus consulere debetis, partim eorum<note>partim eorum qui <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> Quirites, partim eorum</note> in ea
				provincia pecunias magnas conlocatas habent. <reg>est</reg> igitur humanitatis
				vestrae magnum numerum civium<note>civium <hi rend="italic">H, A. Eberhard</hi>:
					eorum civium <hi rend="italic">cett.</hi></note> calamitate prohibere,
				sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica<note>ab re p. <hi rend="italic">H</hi></note> seiunctam esse non posse. <reg>etenim</reg>
				illud primum<note>primum illud <hi rend="italic">E</hi></note> parvi<note>non parvi
						<hi rend="italic">H</hi></note> refert, vos<note>vos <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: nos <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> publicanis
					amissa<note>amissa <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: amissis <hi rend="italic">codd.</hi>: omissis <hi rend="italic">Müller</hi> postea]
					parta <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi></note>
				vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit
				propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>deinde</reg> quod nos<note>nos <hi rend="italic">om.
						H</hi>: vos <foreign xml:lang="grc">py2</foreign></note> eadem Asia atque
				idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem<note>id quidem (quod
						<hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>) certe <hi rend="italic">W<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: certe id quidem
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> certe calamitate docti memoria retinere
				debemus. <reg>nam</reg> tum, cum<note><app><lem>cum</lem></app> qua <hi rend="italic">H</hi></note> in Asia magnas permulti res amiserunt<note>magnas permulti
					res amiserunt <hi rend="italic">H</hi>: res magnas permulti amiserant (-unt
						<foreign xml:lang="grc">p</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>,
				scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. <reg>non</reg> enim possunt una in
				civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant
				calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. <reg>etenim</reg> —
					mihi<note>etenim <hi rend="italic">scripsi</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi></note> credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec
				ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata<note>implicata <hi rend="italic">HEt</hi>: implicita <hi rend="italic">cett.</hi></note> est
				cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem
				labefacta motu concidant. <reg>qua</reg> re videte num<note><app><lem>num</lem></app> non
						<hi rend="italic">t</hi>: unde <foreign xml:lang="grc">s</foreign>: ne non
						<hi rend="italic">Müller</hi></note> dubitandum vobis sit omni studio ad id
				bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima,
				fortunae plurimorum civium coniunctae<note>coniunctae <hi rend="italic">om.
							t<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></hi></note> cum re publica
				defendantur.</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><milestone unit="para"/><reg>quoniam</reg> de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam.
					<reg>potest</reg> enim hoc<note><app><lem>enim hoc</lem></app> hoc enim <hi rend="italic">E</hi>: autem hoc <hi rend="italic">t</hi></note> dici,
				belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit
				pertimescendum. <reg>in</reg> quo maxime laborandum est ne forte ea<note>ea <hi rend="italic">H, Buttmann</hi>: a <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur.
					<reg>atque</reg> ut omnes intellegant me <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Lucullo
				tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti<note>sapienti <hi rend="italic">HEt</hi>: sapientissimo <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas
					Mithridati<note>Mithridati <hi rend="italic">Wt</hi>: Mithridatis <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §23)</note> copias
				omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque
				amicissimam Cyzicenorum oppressam<note>oppressam <hi rend="italic">H</hi>: obsessam
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> esse ab ipso rege maxima multitudine et
				oppugnatam vehementissime; quam <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Lucullus virtute,
				adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit. </p></div></div></body></text></TEI>