<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>de vestri
				imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem
				vobis animum suscipiendum putetis. <milestone n="5" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>maiores</reg> nostri saepe pro<note>pro <hi rend="italic">H: om. cett.</hi>
						(<hi rend="italic">cf.</hi> §6)</note> mercatoribus<note>naviculatoribus
						<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> aut naviculariis
					nostris<note>nostris <hi rend="italic">HE</hi>: vestris <hi rend="italic">t:
						om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> iniuriosius tractatis bella
				gesserunt; vos tot milibus<note>millibus civ. Rom. <hi rend="italic">HE</hi>: civ.
					Rom. millibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> civium Romanorum uno nuntio
				atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? <reg>legati</reg> quod
				erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum
				esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani
				consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit?
					<reg>illi</reg> libertatem imminutam civium Romanorum<note>imminutam civium Rom.
						<hi rend="italic">HE</hi>: civium Rom. imminutam <hi rend="italic">cett.</hi></note> non tulerunt; vos ereptam vitam<note>ereptam vitam <hi rend="italic">HE</hi>: vitam ereptam <hi rend="italic">cett.</hi></note>
					neglegetis<note>negligitis <hi rend="italic">HEb</hi>1</note>? <reg>ius</reg>
				legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio
				interfectum relinquetis<note><app><lem>relinquetis</lem></app> inultum relinquetis <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi></note>? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>videte</reg> ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam
				vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et
				conservare non posse. 
			<milestone unit="para"/><reg>quid</reg>? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo
					id<note>quo id <hi rend="italic">scripsi</hi>: quod id <hi rend="italic">H</hi>: quo <hi rend="italic">Et<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>
					(quo... debetis <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">d</foreign>)</note> tandem animo ferre debetis?
					<reg>regno</reg> est expulsus<note>est expulsus <hi rend="italic">HE</hi>:
					expulsus est <hi rend="italic">cett.</hi></note> Ariobarzanes rex, socius
				populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis
				inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta
				Asia atque Graecia<note>cunctae Asiae et Graeciae <hi rend="italic">H, fort.
						recte</hi></note> vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem
				coguntur; imperatorem a vobis certum<note>certum a vobis <hi rend="italic">H</hi></note> deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque
				id se<note>id se <hi rend="italic">Ht</hi>: se id <hi rend="italic">cett.</hi></note> facere sine summo periculo posse arbitrantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>vident</reg> enim<note>enim <hi rend="italic">H:
						om. cett.</hi></note> et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo
					summa<note>summa <hi rend="italic">om. H</hi></note> sint omnia, et eum propter
					esse<note>prope esse <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi></note>, quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque
				nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos
				esse intellegunt ac retardatos. <reg>hi</reg> vos, quoniam libere loqui non licet,
					taciti<note>taciti <hi rend="italic">H</hi>: tacite <hi rend="italic">cett.</hi></note> rogant ut se quoque<note><app><lem>quoque</lem></app> sicut
					ceterarum provinciarum socios <hi rend="italic">add. codd.</hi>: <hi rend="italic">ego delevi</hi>: quod ceteras in provincias eiusmodi <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §65): quod ceteros in
					provinciam (hanc provinciam <hi rend="italic">coni. Lambinus</hi>) eiusmodi <hi rend="italic">Et</hi>: quod ceteros eiusmodi in provinciam <hi rend="italic">W<foreign xml:lang="grc">ps</foreign></hi>: quam ceteros quod
					eiusmodi in provinciam <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi></note> dignos existimetis quorum salutem tali viro
				commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum
				imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus
					in<note>aditus in <hi rend="italic">H</hi> urbe <hi rend="italic">Et</hi><foreign xml:lang="grc">s</foreign></note> urbis sociorum non multum
				ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident
				tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse
				videantur apud quos ille diutissime commoretur<note>commoretur <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">corr. m.</hi> 1), <hi rend="italic">Lambinus</hi>: commoratur <hi rend="italic">cett.</hi></note>.</p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><milestone unit="para"/><reg>qua</reg> re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum
				Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos
					studiosius<note>studiosius <hi rend="italic">H</hi>: studio <hi rend="italic">cett.</hi></note> convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum
				imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus
				agatur? <reg>nam</reg> ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut
				eis ad ipsas provincias tuendas<note>tuendas <hi rend="italic">H</hi>: tutandas <hi rend="italic">cett.</hi></note> vix contenti esse possimus, Asia vero
						tam<note><app><lem>tam</lem></app> ita <hi rend="italic">H</hi></note> opima est
				ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et
				multitudine earum rerum quae exportentur<note>exportantur <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> facile omnibus terris
				antecellat. <reg>itaque</reg> haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem
				et pacis dignitatem retinere<note>retinere <hi rend="italic">HEWt</hi>: sustinere
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> voltis, non modo a calamitate sed etiam
				a metu calamitatis<note>calamitatis <hi rend="italic">om. t</hi></note> est
				defendenda. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>nam</reg> in ceteris rebus cum
				venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus
				mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. <reg>nam</reg> cum hostium copiae non
				longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua<note>pecua <hi rend="italic">Servius ad Georg.</hi> iii. 64: pecora <hi rend="italic">codd.</hi></note> relinquuntur<note>relinquentur <hi rend="italic">Et</hi></note>, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit.
					<reg>ita</reg> neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal
				conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno
				belli terrore amittitur. </p></div></div></body></text></TEI>