<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>quamquam</reg> mihi semper frequens<note>frequens <hi rend="italic">om.
					t</hi></note> conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum
				amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis
				qui semper optimo cuique maxime patuit<note>patet <hi rend="italic">H</hi></note>
				non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae
				prohibuerunt. <reg>nam</reg> cum antea<note>antea <hi rend="italic">H</hi>: antea
					per aetatem <hi rend="italic">cett.</hi></note> nondum huius auctoritatem loci
				attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum
				industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum
				putavi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>ita</reg> neque hic locus vacuus fuit
					umquam<note>fuit umquam <hi rend="italic">H</hi>: umquam fuit <hi rend="italic">E</hi>: umquam <hi rend="italic">cett.</hi></note> ab eis
				qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste
				integreque versatus ex<note>ex <hi rend="italic">t</hi><foreign xml:lang="grc">dp</foreign>: et <hi rend="italic">E: om. H</hi></note> vestro iudicio
				fructum est amplissimum consecutus. <reg>nam</reg> cum propter dilationem comitiorum
				ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et
				quid de me iudicaretis<note>iudicaritis <hi rend="italic">E</hi></note> et quid
					aliis<note>quid de aliis <hi rend="italic">H</hi></note> praescriberetis.
					<reg>nunc</reg> cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus
				mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti
				ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid
				auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt<note>et si... dederunt
						<hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> et, si quid in<note>in <hi rend="italic">Et<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. H</hi>: etiam <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
				dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo
				iudicio tribuendum esse duxerunt<note>duxerunt (dix. <hi rend="italic">E1t</hi>)
						<hi rend="italic">HEt</hi>: censuerunt <foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note>. 
			</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>atque</reg> illud in primis mihi<note>mihi <hi rend="italic">om. H</hi></note> laetandum iure esse video quod in hac
				insolita mihi ex hoc<note>in hoc <hi rend="italic">H</hi></note> loco ratione
				dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit<note>possit <hi rend="italic">HE</hi>: potest <hi rend="italic">cett.</hi></note>.
					<reg>dicendum</reg> est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius
				autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire<note>invenire quam
					principium <hi rend="italic">H</hi></note>. <reg>ita</reg> mihi non tam copia
				quam modus in dicendo quaerendus est. </p></div><milestone n="2" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur,
				bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque<note><app><lem>atque</lem></app> ac
						<hi rend="italic">E</hi><foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> sociis a
				duobus potentissimis adfertur regibus<note>adfertur regibus <hi rend="italic">H</hi>: regibus infertur <hi rend="italic">cett.</hi></note>, Mithridate
				et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam
				Asiam oblatam esse arbitratur<note>arbitrantur <hi rend="italic">E</hi><foreign xml:lang="grc">y</foreign></note>. <reg>equitibus</reg> Romanis,
				honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur
				in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi
				est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos
				exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus
				totum esse in hostium potestate; <expan><abbr>L.</abbr><ex>ucium</ex></expan>
					Lucullum<note>L. <foreign xml:lang="grc">ps2</foreign>
					<hi rend="italic">Baiter: om. cett.</hi></note> magnis rebus gestis ab eo bello
				discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum
				administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci
				atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem. 
			</p></div></div></body></text></TEI>