<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="91"><p><reg>cur</reg> ergo aut in illud cotidianum interdictum
					'<quote>vnde ille me vi deiecit</quote>' additur '<quote>cvm ego
					possiderem</quote>,' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc
				interdictum <quote>de hominibvs armatis</quote> non additur, si oportet quaeri
				possederit necne? <reg>negas</reg> deici, nisi qui possideat. <reg>ostendo</reg>, si
				sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se
				deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. <reg>negas</reg>
				deici, nisi qui possideat. <reg>ostendo</reg> ex hoc interdicto <quote>de armatis
					hominibvs</quote>, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit,
				condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="92"><p><reg>dupliciter</reg> homines deiciuntur, aut sine
				coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. <reg>ad</reg> duas
				dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. <reg>in</reg> illa vi cotidiana non
				satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum
				deiectum. <reg>ne</reg> id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse
					<add>ut</add> nec vi nec clam nec precario possederit. <reg>itaque</reg> is qui
				se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud
				addit: 'non possidebat' vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem,
				si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p><reg>videtisne</reg> quot defensionibus eum qui sine
				armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? <reg>hunc</reg> vero
				qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum
				in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis
				plane de sponsione certaret. <reg>ecquid</reg> igitur interest, Piso, inter haec
				interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum '<quote>cvm A. Caecina
					possideret</quote>' necne? <reg>ecquid</reg> te ratio iuris, ecquid
				interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? <reg>si</reg> esset
				additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? <reg>atque</reg>
				ego in hoc Caecinam non defendo; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="94"><p>possedit enim
				Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut
				non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse
				propter usum fructum non negas. <reg>qui</reg> colonus habuit conductum de Caesennia
				fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia
				tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure
				possederit? <reg>deinde</reg> ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum
				fundum, rationes a colono accepit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="95"><p><reg>sunt</reg>
				in eam rem testimonia. <reg>postea</reg> cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam
				de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat?
					<reg>ipse</reg> porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de
				amicorum et de Aquili sententia responderat. <milestone n="33" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>at</reg> enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate
				rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege:
					'<quote>si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.</quote>'
					<reg>quid</reg> est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit?
				Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in
				omnibus legibus non ascriberetur. </p></div></div></body></text></TEI>