<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><milestone unit="para"/><reg>verum</reg> tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non
				solum re et sententia sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil
				commutandum videretur? <reg>attendite</reg>, quaeso, diligenter, recuperatores; est
				enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum
				dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo
				genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex
				eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et
				horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>id</reg> adeo sic considerate. <reg>si</reg> qui
				meam familiam de meo fundo deiecerit, <add>ex eo me loco deiecerit</add>; si qui
				mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire
				prohibuerit, non ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. <reg>ad</reg> haec duo genera
				rerum unum verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut, sive ex fundo
				sive a fundo deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer '<quote>vnde
					tv.</quote>' <reg>hoc</reg> verbum '<quote>vnde</quote>' utrumque declarat, et
				ex quo loco et a quo loco. Vnde deiectus est Cinna? <reg>ex</reg> urbe. Vnde
				Telesinus? <reg>ab</reg> urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui cum Graccho
				fuerunt? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="88"><p><reg>ex</reg> Capitolio.
					<reg>videtis</reg> igitur hoc uno verbo '<quote>vnde</quote>' significari res
				duas, et ex quo et a quo. Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a
				maioribus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua vi
				hoc adsequi possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in
				Capitolium restitui oporteret. <reg>hoc</reg> enim intellegitur: <quote>vnde
					deiecisti</quote>, sive ex quo loco sive a quo loco, <quote>eo
					restitvas.</quote>
				<reg>hoc</reg> iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco deiecisti,
				restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo, sed a
				quo deiectus est. Vt si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito
				reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor,
				optaret ut a quo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum,
				sed in ipsam urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario similitudine
				rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est,
				eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur. </p></div><milestone n="31" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="89"><p>Cum verba nos eo ducunt, tum
				res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. <reg>etenim</reg>, Piso,—redeo nunc ad
				illa principia defensionis meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis
				deiecerit, quid ages? <reg>opinor</reg>, hoc interdicto quo nos usi sumus
				persequere. <reg>quid</reg>? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum
				tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor
				interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod
				perspicuum est interpretabere, cum illud verbum '<quote>vnde</quote>' in utramque
				rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si
				e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="90"><p><milestone unit="para"/>Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare voltis,
				quin secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa
				defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo posse;
				itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis,
				oportere. <reg>numera</reg> quam multa in ista defensione falsa sint, Piso.
					<reg>ac</reg> primum illud attende, te iam ex illa ratione esse depulsum, quod
				negabas quemquam deici posse nisi inde ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui
				non possideat negas deici posse. </p></div></div></body></text></TEI>