<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p>necesse est male fecerit sponsionem.'
					<reg>quid</reg> est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris
				et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium
				constituere in verbo? <reg>ego</reg> quid mihi videretur, quid a maioribus
				factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id
				verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non
				quibus quidque verbis esset actum. <reg>tu</reg> me ad verbum vocas; non ante veniam
				quam recusaro. <reg>nego</reg> oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse
				quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo
				verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id
				quod dicitur valebit. </p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><milestone unit="para"/><reg>quoniam</reg> satis recusavi, venio iam quo vocas. <reg>quaero</reg> abs te
				simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem
				deiectus,' ita me restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' <reg>sum</reg> ex
				proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe
				alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus.
					<reg>restituisse</reg> te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse.
					<reg>quid</reg> ad haec dicimus? <reg>aut</reg> tuo, quem ad modum dicitur,
				gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p><reg>si</reg> ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo
				actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque
				aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque
				versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque
				testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius
				qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse
				qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. <reg>sin</reg>
				hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="84"><p>ut
				ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum
				angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere.
					'<reg>non</reg> deieci, sed reieci.' <reg>peracutum</reg> hoc tibi videtur, hic
				est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est.
					<reg>ego</reg> enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus
				sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. <reg>si</reg> praetor
				non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto
				restitutus. </p></div></div></body></text></TEI>