<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>itaque</reg> in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur
				aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et fictus testis subornari
				solet et interponi falsae tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono viro
				iudici error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam iudicarit, testem
				tamen aut tabulas secutus esse videatur; in iure nihil est eius modi, recuperatores,
				non tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in
				civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo adgrediatur
				iudicem, qua denique digitum proferat, non habet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>illud</reg> enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine
				quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi,
				has comproba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius
				testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit,
				deberi.' <reg>non</reg> est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam
				neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem
				corrumpi iudex in eius modi causa potest. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p><reg>iste</reg> vester testis qui ausus est dicere <quote>fecisse
					videri</quote> eum de quo ne cuius rei argueretur quidem scire potuit, is ipse
				numquam auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier nullo auctore dixisset.
					<milestone n="26" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/>O rem praeclaram vobisque ob hoc retinendam, recuperatores! <reg>quod</reg> enim est
				ius civile? <reg>quod</reg> neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque
				adulterari pecunia possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum aut
				neglegentius adservatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum aut a patre
				accepturum aut relicturum liberis arbitretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quid</reg> enim refert aedis aut fundum relictum a patre aut aliqua
				ratione habere bene partum, si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea
				possisne retinere, si parum est communitum ius civile ac publica lege contra
				alicuius gratiam teneri non potest? quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae
				diligentissime descripta a maioribus iura finium, possessionum, aquarum itinerumque
				sunt, haec perturbari aliqua ratione commutarique possunt? <reg>mihi</reg> credite,
				maior hereditas uni cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a legibus quam ab
				eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. <reg>nam</reg> ut perveniat ad me fundus
				testamento alicuius fieri potest; ut retineam quod meum factum sit sine iure civili
				fieri non potest. <reg>fundus</reg> a patre relinqui potest, at usucapio fundi, hoc
				est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre relinquitur, sed a legibus;
				aquae ductus, haustus, iter, actus a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium
				ab iure civili sumitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>quapropter</reg> non
				minus diligenter ea quae a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam
				privatae rei vestrae retinere debetis, non solum quod haec iure civili saepta sunt
				verum etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine
				magno incommodo civitatis. <milestone n="27" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>in</reg> hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus, vi armatis
				hominibus deiectum esse eum quem vi armatis hominibus pulsum fugatumque esse
				constat, Caecina rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret,
				amitteret, in possessionem in praesentia non restituetur, nihil amplius; </p></div></div></body></text></TEI>