<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p>'<reg>at</reg> est aliquando contra iudicatum.'
					<reg>primum</reg> utrum recte, an perperam? <reg>si</reg> recte, id fuit ius
				quod iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an iuris consulti
				vituperandi sint. <reg>deinde</reg>, si de iure vario quippiam iudicatum est,
					<add>non</add> potius contra iuris consultos statuunt, si aliter pronuntiatum
				est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est
				iudicatum. <reg>etenim</reg> ipse Crassus non ita causam apud <num>c</num>viros egit
				ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scaevola
				defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam Q.
				Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur. </p></div><milestone n="25" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>nam</reg> qui ius
				civile contemnendum putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam
				utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris vituperat, si imperitos
				iuris esse dicit, de hominibus, non de iure civili detrahit; sin peritis non putat
				esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat; quod vobis
				venire in mentem profecto necesse est, nihil esse in civitate tam diligenter quam
				ius civile retinendum. <reg>etenim</reg> hoc sublato nihil est qua re exploratum
				cuiquam possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod aequabile inter
				omnis atque unum omnibus esse possit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>itaque</reg> in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur
				aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et fictus testis subornari
				solet et interponi falsae tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono viro
				iudici error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam iudicarit, testem
				tamen aut tabulas secutus esse videatur; in iure nihil est eius modi, recuperatores,
				non tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in
				civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo adgrediatur
				iudicem, qua denique digitum proferat, non habet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>illud</reg> enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine
				quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi,
				has comproba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius
				testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit,
				deberi.' <reg>non</reg> est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam
				neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem
				corrumpi iudex in eius modi causa potest. </p></div></div></body></text></TEI>