<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>verum</reg> si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris
				iudicium cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia
				delitiscas. <reg>non</reg> enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui,
				tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit
				quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori
				potuerint adferre. </p></div><milestone n="22" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> ut magis intellegas quam verba nihil valeant, si tu solus aut quivis
				unus cum scuto et gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem,
				auderesne dicere interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum
				unum fuisse? <reg>non</reg>, opinor, tam impudens esses. <reg>atqui</reg> vide ne
				multo nunc sis impudentior. <reg>nam</reg> tum quidem omnis mortalis implorare
				posses, quod homines in tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati
				iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, commissa res esset ab uno,
				unus homo plures esse homines iudicaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>verum</reg> in his causis non verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius
				causa verba haec in interdictum coniecta sunt. <reg>vim</reg> quae ad caput ac vitam
				pertineret restitui sine ulla exceptione voluerunt. <reg>ea</reg> fit plerumque per
				homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure
				esse voluerunt. <reg>non</reg> enim maior est iniuria si tua familia quam si tuus
				vilicus, non si tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator quam
				si vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus quam si voluntariis aut etiam
				adsiduis ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum haberent
				ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. <reg>quibus</reg> enim rebus
				plerumque vis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. <reg>si</reg> per
				alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur,
				sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur. </p></div><milestone n="23" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.'
					<reg>puto</reg> te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque
				defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis
				fuerunt.' <reg>si</reg> me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio
				detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit
				occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad
				probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in
				altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri
				quicquam neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum
				qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum. </p></div></div></body></text></TEI>