<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p>de
				liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut
				appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, sed in hac re cognita
				sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. <reg>non</reg> enim
				alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc
				genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator
				dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve rei publicae causa quasi
				quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut vicinus aut
				cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque tuo rogatu aut tuo
				nomine fecerit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>qua</reg> re, si ad eum
				restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis ratio, ea intellecta
				certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac nominum. <reg>tam</reg>
				restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si
				procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti
				gerunt, sed quod <add>hoc</add> in hac re quaeri nihil attinet. <reg>tam</reg>
				restitues si unus servolus, quam si familia fecerit universa; non quo idem sit
				servolus unus quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur quaeritur,
				sed quae res agatur. <reg>etiam</reg>, ut longius a verbo recedamus, ab aequitate ne
				tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen
				ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur. </p></div><milestone n="21" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p>Perge porro hoc idem
				interdictum sequi. '<quote>hominibvs coactis.</quote>' <reg>neminem</reg> coegeris,
				ipsi convenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et convocat;
				coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. <reg>si</reg> non modo
				convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam antea
				non vis ut fieret, verum colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant,
				defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me ipso iudice, re
				autem ne consistes quidem ullo iudice. <reg>vim</reg> enim multitudinis restitui
				voluerunt, non solum convocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine
				opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam
				si verbo differre videbitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem valebit,
				in quibus perspicitur una atque eadem causa aequitatis. '<quote>armatisve.</quote>'
					<reg>quid</reg> dicemus? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p>armatos, si Latine
				loqui volumus, quos appellare vere possumus? <reg>opinor</reg> eos qui scutis
				telisque parati ornatique sunt. <reg>quid</reg> igitur? si glebis aut saxis aut
				fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis
				deieceris, restituere, restituisse te dices? <reg>verba</reg> si valent, si causae
				non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito. <reg>vinces</reg> profecto
				non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non esse arma
				caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent
				arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non
				habuerint, eos inermos fuisse vinces. </p></div></div></body></text></TEI>