<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>ornate</reg> et copiose L.
				Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, iudicio
					<num>c</num>virali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum
				prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M'. Curium, qui heres
				institutus esset ita: '<quote>mortvo postvmo filio</quote>,' cum filius non modo non
				mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. <reg>quid</reg>? verbis
				hoc satis erat cautum? <reg>minime</reg>. <reg>quae</reg> res igitur valuit?
					<reg>voluntas</reg>, quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non
				uteremur; quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae
				indicarent voluntatem. </p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>lex</reg> usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium;
				at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. <reg>si</reg> via sit
				immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi,
				licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri
				Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: '<quote>qvandoqve te in
					ivre conspicio.</quote>' <reg>hac</reg> actione Appius ille Caecus uti non
				posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt
				non considerarent. <reg>testamento</reg> si recitatus heres esset pupillus Cornelius
				isque iam annos <num>xx</num> haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>veniunt</reg> in mentem mihi permulta,
				vobis plura, certo scio. <reg>verum</reg> ne nimium multa complectamur atque ab eo
				quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de agitur
				consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem
				utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse, amissuros.
					'<quote>Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs.</quote>' <reg>si</reg> me
				vilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de
				familia. <reg>recte</reg> igitur diceres te restituisse? <reg>quippe</reg>; quid
				enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae
				nomen non valere? <reg>si</reg> vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me
				deiecerit, clames videlicet: '<reg>si</reg> habeo familiam, a familia mea fateor te
				esse deiectum.' <reg>neque</reg> enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo
				ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus; quin unus
				homo familia non sit; verbum certe hoc non modo postulat, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p>sed etiam cogit, at vero ratio iuris interdictique vis et
				praetorum voluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas respuit hanc
				defensionem et pro nihilo putat. <milestone n="20" unit="chapter"/><reg>quid</reg>
				ergo? isti homines Latine non loquuntur? <reg>immo</reg> vero tantum loquuntur
				quantum est satis ad intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, sive me
				tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum sive amicorum, servos non numero
				distinguant sed appellent uno familiae nomine; </p></div></div></body></text></TEI>