an hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? quae lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus? sermo hercule familiaris et cotidianus non cohaerebit, si verba inter nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtemperent. exemplis nunc uti videlicet mihi necesse est harum rerum omnium; non occurrit uni cuique vestrum aliud alii in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et auctoritatibus. ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, iudicio c virali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M'. Curium, qui heres institutus esset ita: ' mortvo postvmo filio ,' cum filius non modo non mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. quid ? verbis hoc satis erat cautum? minime . quae res igitur valuit? voluntas , quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur; quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem. lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: ' qvandoqve te in ivre conspicio. ' hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt non considerarent. testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem. veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura, certo scio. verum ne nimium multa complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse, amissuros. ' Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs. ' si me vilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. recte igitur diceres te restituisse? quippe ; quid enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae nomen non valere? si vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: ' si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.' neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus; quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc non modo postulat,