<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>iam</reg> vim factam negare non potes; deiectus quem
				ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. <reg>demoveri</reg> enim et depelli
				de loco necesse est eum qui deiciatur. <reg>id</reg> autem accidere ei qui potest
				qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? <reg>quid</reg>? si
				fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse
				deiectum? <reg>opinor</reg>. ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis
				controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris
				exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? <reg>quid</reg>?
				detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant.
					<reg>quid</reg> ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si
				verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus
				adferantur? <reg>necesse</reg> est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere,
				neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps
				intellegatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>deiectus</reg> vero qui potest
				esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? <reg>potest</reg> pulsus,
				fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit
				sed ne in aequo quidem et plano loco. <reg>quid</reg> ergo? hoc interdictum putamus
				eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos
				enim vere possumus dicere esse deiectos— <milestone n="18" unit="chapter"/>an, cum
				voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut
				stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et
				utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><milestone unit="para"/><reg>an</reg> hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra
				lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis
				certis ac propriis vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea
				res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? <reg>quae</reg> lex, quod senatus
				consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas
				res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi
				formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus,
				consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><reg>sermo</reg> hercule familiaris et
				cotidianus non cohaerebit, si verba inter nos aucupabimur; denique imperium
				domesticum nullum erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis
				oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtemperent.
					<reg>exemplis</reg> nunc uti videlicet mihi necesse est harum rerum omnium; non
				occurrit uni cuique vestrum aliud alii in omni genere exemplum quod testimonio sit
				non ex verbis aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et
				auctoritatibus. </p></div></div></body></text></TEI>