<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>at</reg> ego hoc dico, si, ut
				primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum,
				si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos non
				debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit armatos
				recessisset eo minus dubitaretis. <reg>omnis</reg> enim vis est quae periculo aut
				decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. <reg>quod</reg> si aliter
				statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse
				factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut confligendum
				sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignavis ab
				imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint
				quam qui ad extremum usque contenderint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p>Cum de
				iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus,
				pertenuis vis intellegi debet. <reg>vidi</reg> armatos quamvis paucos; magna vis
				est. <reg>decessi</reg> unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum.
					<reg>hoc</reg> si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam
				posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare. <reg>sin</reg>
				autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis,
				statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse oportere. </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><milestone unit="para"/><reg>age</reg> vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. <reg>responde</reg>, si
				tibi videtur. <reg>in</reg> fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit
				accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis.
					<reg>potes</reg> igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet
				eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? <reg>si</reg>
				enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit
				necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>iam</reg> vim factam negare non potes; deiectus quem
				ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. <reg>demoveri</reg> enim et depelli
				de loco necesse est eum qui deiciatur. <reg>id</reg> autem accidere ei qui potest
				qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? <reg>quid</reg>? si
				fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse
				deiectum? <reg>opinor</reg>. ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis
				controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris
				exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? <reg>quid</reg>?
				detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant.
					<reg>quid</reg> ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si
				verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus
				adferantur? <reg>necesse</reg> est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere,
				neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps
				intellegatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>deiectus</reg> vero qui potest
				esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? <reg>potest</reg> pulsus,
				fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit
				sed ne in aequo quidem et plano loco. <reg>quid</reg> ergo? hoc interdictum putamus
				eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos
				enim vere possumus dicere esse deiectos— <milestone n="18" unit="chapter"/>an, cum
				voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut
				stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et
				utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere? </p></div></div></body></text></TEI>