at ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. omnis enim vis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint. Cum de iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intellegi debet. vidi armatos quamvis paucos; magna vis est. decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare. sin autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse oportere. age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. responde , si tibi videtur. in fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit. iam vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? quid ? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? opinor . ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid ? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps intellegatur. deiectus vero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco. quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos enim vere possumus dicere esse deiectos— an, cum voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?