<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><milestone unit="para"/>'<reg>queramur</reg>,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.'
					<reg>quid</reg> ita? '<reg>quod</reg> vis Caecinae facta non est.'
					<reg>dici</reg> in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum
				multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae,
				pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? '<reg>nemo</reg>,' inquit, 'occisus
				est neque saucius <add>factus</add>.' <reg>quid</reg> ais? cum de possessionis
				controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim negabis
				factam, si caedes et occisio facta non erit? <reg>at</reg> exercitus maximos saepe
				pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo
				morte verum etiam volnere. </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>etenim</reg>, recuperatores, non ea sola vis est quae ad
				corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis
				iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet.
					<reg>itaque</reg> saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non
				cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur
				integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit
				perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>quod</reg> si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui
				saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu
				corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso
				militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et
				audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod
				vehemens in re militari putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod
				exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? et volnus
				corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum
				fugam factam esse constabit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>tuus</reg> enim
				testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent
				demonstrasse. <reg>qui</reg> non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam
				quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? <reg>quid</reg> igitur fugiebant?
					<reg>propter</reg> metum. <reg>quid</reg> metuebant? <reg>vim</reg> videlicet.
					<reg>potestis</reg> igitur principia negare, cum extrema conceditis?
					<reg>fugisse</reg> perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam
				omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum;
				haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur? </p></div></div></body></text></TEI>