<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p>'<reg>deicior</reg> ego,'
				inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' <reg>iam</reg> bene agis; a verbis enim
				recedis et aequitate uteris. <reg>nam</reg> verba quidem ipsa si sequi volumus, quo
				modo tu deiceris, cum servus tuus deicitur? <reg>verum</reg> ita est uti dicis; te
				deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. <reg>nonne</reg>?
					<reg>age</reg> nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in
				aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus vi atque armis
				proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an
				omnino nullam? <reg>nullam</reg> esse actionem dicere in re tam insigni tamque
				atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos
				fugerit, dic quae sit; cupio discere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>haec</reg> si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est.
					<reg>non</reg> enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te
				oportere restitui, Caecinam non oportere. <reg>etenim</reg> cui non perspicuum est
				ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia
				huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis
				armatorum hominum iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum
				sed de verbis quaesitum esse dicatur? <reg>isne</reg> apud vos obtinebit causam suam
				qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum
				facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>huiusce</reg> rei vos statuetis nullam
				esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus,
				qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit?
					<milestone n="14" unit="chapter"/><reg>quid</reg> ergo? hoc quam habet vim, ut
				distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum intulero
				atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem vi et isdem
				armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum aspicere aut aspirare possim?
					<reg>quid</reg> hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum
				expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>videte</reg>, per deos immortalis! quod ius nobis, quam
				condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis.
					<reg>huiusce</reg> generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus
				constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut
				quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint
				actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris
				amplecteretur? <reg>hoc</reg> est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est
				captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi
				iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos
				homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem
				maioribus nostris non venisse. </p></div></div></body></text></TEI>