<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p>Vtrum,
				recuperatores, his testibus non credidistis, cum quid liqueret non habuistis? at
				controversia non erat quin verum dicerent. <reg>an</reg> in coacta multitudine, in
				armis, in telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis dubium vobis
				fuit inesse vis aliqua videretur necne? <reg>quibus</reg> igitur in rebus vis
				intellegi potest, si in his non intellegetur? <reg>an</reg> vero illa defensio vobis
				praeclara visa est: '<reg>non</reg> deieci, sed obstiti; non enim sum passus in
				fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in fundo pedem
				posuisses, statim tibi esse pereundum?' <reg>quid</reg> ais? is qui armis
				proterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse deiectus? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>posterius</reg> de verbo videbimus; nunc rem ipsam ponamus
				quam illi non negant et eius rei ius actionemque quaeramus. 
			<milestone unit="para"/><reg>est</reg> haec res posita quae ab adversario non negatur, Caecinam, cum ad
				constitutam diem tempusque venisset ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum
				prohibitumque esse vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo
				imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem, ut per
				interdictum meum ius teneam atque iniuriam tuam persequar. <reg>fac</reg> in hoc
				errare me nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi quod velim; te uti in
				hac re magistro volo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>quaero</reg> sitne
				aliqua huius rei actio an nulla. <reg>convocari</reg> homines propter possessionis
				controversiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non convenit;
				nec iuri quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam tam infestum est quam
				convocati homines et armati. <milestone n="12" unit="chapter"/><reg>quod</reg> cum
				ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur,
				iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. <reg>nullam</reg> esse dices?
					<reg>audire</reg> cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit,
				multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad
				constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque
				mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p>'<reg>feci</reg> equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et
				temeraria et periculosa. <reg>quid</reg> ergo est? impune feci; nam quid agas mecum
				ex iure civili ac praetorio non habes.' <reg>itane</reg> vero? recuperatores, hoc
				vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia
				prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum
				iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel maximum praetermitterent, ut,
				si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire
				prohibuisset, non haberem? <reg>nondum</reg> de Caecinae causa disputo, nondum de
				iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>Piso, quaero. <reg>quoniam</reg> ita dicis et ita constituis, si
				Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum
				restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; hoc
				interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti
				homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu
				vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. <reg>monet</reg> amicus meus te, L.
				Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. <reg>quid</reg> ad
				causam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad
				ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? <reg>ages</reg>
				iniuriarum. <reg>plus</reg> tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam
				condemnaris licet; num quid magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius
				possessionis adsequitur sed dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.
					</p></div></div></body></text></TEI>