<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>deinde</reg> L. Caelius
				non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum advocatis
				perpaucis eo venisse Caecinam. <milestone n="10" unit="chapter"/><reg>de</reg> hoc
				ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus
				est qui suum non parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam
				per fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu
				perterriti. <reg>huic</reg> ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se
				praebuerit et in testimonio religiosum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p>A. Atilius
				et eius filius L. Atilius et armatos ibi fuisse et se suos servos adduxisse
				dixerunt; etiam hoc amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam
				postulasse ut moribus deductio fieret. <reg>hoc</reg> idem P. Rutilius dixit, et eo
				libentius dixit ut aliquando in iudicio eius testimonio creditum putaretur.
					<reg>duo</reg> praeterea testes nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi
				dixerunt; P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam corpore, et
				argentarius Sex. Clodius cui cognomen est Phormio, nec minus niger nec minus
				confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil praeterea
				quod ad vestrum iudicium pertineret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p>Decimo vero
				loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit, senator populi Romani,
				splendor ordinis, decus atque ornamentum iudiciorum, exemplar antiquae religionis,
				Fidiculanius Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut non modo Caecinam
				periurio suo laederet sed etiam mihi videretur irasci, ita eum placidum mollemque
				reddidi, ut non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia fundus suus
				abesset ab urbe. <reg>nam</reg> cum dixisset minus <num n="50,000">iↄↄↄ</num>,
				populus cum risu adclamavit ipsa esse. <reg>meminerant</reg> enim omnes quantum in
				Albiano iudicio accepisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>in</reg> eum quid
				dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis, cum
				eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas
				esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare voluisset,
				maluisse condemnare quam absolvere; cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non
				posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem praesto fuisse?
				Vtrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum quem
				numquam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an certius quicquam obici
				potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem infirmare conatur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>verum</reg> tamen is testis, —ut facile intellegeretis eum
				non adfuisse animo, cum causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de
				aliquo reo cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Aebutio fuisse
				compluris, solus dixit non fuisse. <reg>visus</reg> est mihi primo veterator
				intellegere praeclare quid causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis testis
				infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce idem qui solet, duos solos
				servos armatos fuisse dixit. <milestone n="11" unit="chapter"/><reg>quid</reg> huic
				tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae
				improbitatis odium deprecetur? </p></div></div></body></text></TEI>