<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>de</reg>
				castello descendunt, in fundum proficiscuntur. <reg>videtur</reg> temere commissum,
				verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam verbis
				minitabatur nemo putavit. <milestone n="8" unit="chapter"/><reg>atque</reg> iste ad
				omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia,
				sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit.
					<reg>itaque</reg> primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime
				accedi poterat, frequentes armati obstiterunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>quo</reg> loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus
					<add>est</add> in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam
				partem oleae derecto ordine definiunt. <reg>ad</reg> eas cum accederetur, iste cum
				omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce
				clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret.
					<reg>homo</reg> mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi
				animi quam consili videtur habuisse. <reg>nam</reg> cum et armatorum multitudinem
				videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam
				ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi
				ceterorumque tela atque incursum refugit. <reg>eodem</reg> tempore se in fugam
				conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem
				dicere audistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>his</reg> rebus ita gestis
				P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, <quote>de vi hominibvs
					ar</quote><quote>matis</quote> sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset
				restitueret. <reg>restituisse</reg> se dixit. <add><reg>sponsio</reg> facta est.
						<reg>hac</reg> de</add> sponsione vobis iudicandum est. <milestone n="9" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>maxime</reg> fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil
				haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto
				haberet. <reg>etenim</reg> non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit
				improbitas. <reg>improbus</reg> fuit, quod homines coegit, armavit, coactis
				armatisque vim fecit. <reg>laesit</reg> in eo Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas
				ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis
				utitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>itaque</reg> mihi certum est,
				recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio, illius uti
				confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non
				solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores: 'convocavi homines, coegi,
				armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit,
				'ferro'—et hoc dicit in iudicio—'te reieci atque proterrui.' <reg>quid</reg>? testes
				quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse
				advocatum. <reg>quid</reg> praeterea? <reg>fuisse</reg> compluris armatos.
					<reg>quid</reg> aliud? <reg>minatum</reg> esse Aebutium Caecinae.
					<reg>quid</reg> ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco
				minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa
				parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? A. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p>Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi
				facinoris arguit. <reg>in</reg> Aebutium hoc dicit, armatos homines fuisse, de se
				autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem
				cum ferro invaderet. <reg>quid</reg> loquar amplius de hoc homine? <reg>in</reg>
				quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei
				capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de
				se iuratus praedicet. </p></div></div></body></text></TEI>