<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>recte</reg> attenditis.
				Aebutio negotium datur. <reg>adest</reg> ad tabulam, licetur Aebutius; deterrentur
				emptores multi partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio. <reg>fundus</reg>
				addicitur Aebutio; pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio nunc vir
				optimus utitur sibi emptum esse. <reg>quasi</reg> vero aut nos ei negemus addictum
				aut tum quisquam fuerit qui dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique
				scirent, omnes fere audissent, <add>qui non audisset,</add> is coniectura adsequi
				posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis
				conlocari maxime expediret, essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent, ea
				venirent, liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo
				posset suspicari. <reg>hac</reg> emptione facta pecunia solvitur a Caesennia;
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>cuius rei putat iste rationem reddi non posse
				quod ipse tabulas averterit; se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi
				expensa pecunia lata sit acceptaque relata. <reg>quasi</reg> id aliter fieri
				oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad modum nos defendimus, Caesennia
				fundum possedit locavitque; neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in pauca
				conferam, testamento facto mulier moritur; facit heredem ex deunce et semuncia
				Caecinam, ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio
				sextulam aspergit. <reg>hanc</reg> sextulam illa mercedem isti esse voluit
				adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. <reg>iste</reg> autem hac sextula se
				ansam retinere omnium controversiarum putat. </p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><milestone unit="para"/><reg>iam</reg> principio ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam,
				quod is deteriore iure esset quam ceteri cives propter incommodum Volaterranorum
				calamitatemque civilem. <reg>itaque</reg> homo timidus imperitusque, qui neque animi
				neque consili satis haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in
				dubium veniret; concessit, credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut
				haberet. <reg>immo</reg>, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam
				stultitiamque eius obtrivit ac contudit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>in</reg> possessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium
				exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae postulavit.
					<reg>atque</reg> illis paucis diebus, postea quam videt nihil se ab A. Caecina
				posse litium terrore abradere, homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo
				ante dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu Caesenniae, suum esse
				seseque sibi emisse. <reg>quid</reg> ais? istius ille fundus est quem sine ulla
				controversia quadriennium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit,
				possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et fructus testamento viri
				fuerat Caesenniae.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Cum hoc novae litis genus tam
				malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in
				rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur.
					<reg>conloquuntur</reg>; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis
				ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe
				abest. <reg>ibi</reg> certior fit a pluribus homines permultos liberos atque servos
				coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce
				ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum
				non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur salvo capite
				fieri posse, experiri tamen. </p></div></div></body></text></TEI>