<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>huic</reg>
				Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis difficillimis
				solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res esset cautior,
				curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. <reg>aliquanto</reg> post iam argentaria
				dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque adiuncta
				mercatur. <reg>moritur</reg> Fulcinius—multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt
				a causa, praetermittam—testamento facit heredem quem habebat e Caesennia filium;
				usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut frueretur una cum filio.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Magnus honos viri iucundus mulieri fuisset, si
				diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse
				cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. <reg>sed</reg> hunc fructum mature
				fortuna ademit. <reg>nam</reg> brevi tempore M. Fulcinius adulescens mortuus est;
				heredem P. Caesennium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem maiorem
				bonorum legavit. <reg>itaque</reg> in partem mulieres vocatae sunt. </p></div><milestone n="5" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><milestone unit="para"/>Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius iste, qui iam diu Caesenniae
				viduitate ac solitudine aleretur ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac
				ratione ut cum aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent,
				controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore in his rationibus
				auctionis et partitionis atque etiam se ipse inferebat et intro dabat et in eam
				opinionem Caesenniam adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse,
				ubi non adesset Aebutius. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>quam</reg> personam
				iam ex cotidiana vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, cognitoris
				viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad <reg>regiam</reg>, inepti ac
				stulti inter viros, inter mulieres periti iuris et callidi, hanc personam imponite
				Aebutio. <reg>is</reg> enim Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num
				propinquus?—nihil alienius—amicus a patre aut a viro traditus? —nihil minus—quis
				igitur? ille, ille quem supra deformavi, voluntarius amicus mulieris non
				necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis
				opportuna opera non numquam quam aliquando fideli. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Cum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant amici
				cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque mulieri veniebat in mentem, quoniam
				potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens
				esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem, cum ei praesertim pecunia
				ex partitione deberetur; nusquam posse eam melius conlocari. <reg>itaque</reg> hoc
				mulier facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem? —cui putatis? an
				non in mentem vobis venit omnibus illius hoc munus esse ad omnia mulieris negotia
				parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide posset agi? </p></div></div></body></text></TEI>