<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="101"><p><milestone unit="para"/><reg>non</reg> me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure permulta praetereo,
				tamen me longius esse prolapsum quam ratio vestri iudici postularit.
					<reg>verum</reg> id feci, non quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare
				arbitrarer, sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam civitatem esse neque
				adimi posse. <reg>hoc</reg> cum eos scire volui quibus Sulla voluit iniuriam facere,
				tum omnis ceteros novos veteresque civis. <reg>neque</reg> enim ratio adferri potest
				cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non omnibus patriciis, omnibus
				antiquissimis civibus possit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="102"><p><reg>nam</reg> ad
				hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum ex eo intellegi potest quod vos
					<add>ea</add> de re iudicare non debetis; deinde quod Sulla ipse ita tulit de
				civitate ut non sustulerit horum nexa atque hereditates. <reg>iubet</reg> enim eodem
				iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat duodecim coloniarum fuisse et a
				civibus Romanis hereditates capere potuisse? <reg>quod</reg> si adimi civitas A.
				Caecinae lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni quaereremus, quem ad
				modum spectatissimum pudentissimumque hominem, summo consilio, summa virtute, summa
				auctoritate domestica praeditum, levatum iniuria civem retinere possemus, quam uti
				nunc, cum de iure civitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat nisi tui,
				Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic civitatem ademptam esse dicat.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="103"><p><reg>qui</reg> quoniam, recuperatores, suum
				ius non deseruit neque quicquam illius audaciae petulantiaeque concessit, de reliquo
				iam communem causam populique <add>Romani</add> ius in vestra fide ac religione
				deponit. <milestone n="36" unit="chapter"/><reg>is</reg> homo est, ita se probatum
				vobis vestrique similibus semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne
				inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere videretur, nec minus
				vereretur ne contemnere Aebutium quam ne ab eo contemptus esse existimaretur.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="104"><p><milestone unit="para"/><reg>quapropter</reg>, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis
				hominem singulari pudore, virtute cognita et spectata fide, amplissimo totius
				Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et
				humanitatis. <reg>si</reg> quid in contraria parte in homine offendendum est,
				habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur.
					<reg>sin</reg> hominibus remotis de causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is
				qui arguitur vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non aequitate,
				defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem
				sapientissimorum hominum facere nobiscum, in iudicium non venire utrum A. Caecina
				possederit necne, tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A. Caecinae
				fundus sit necne, me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita
				sint, statuite quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius
				confessio de vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure
				admoneat ut iudicetis.
			</p></div></div></body></text></TEI>