<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>si</reg>, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque
				in iudiciis impudentia valeret, non minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex.
				Aebuti impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae. <reg>verum</reg> et
				illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure disceptari oporteret, armis
				non contendere, et hoc constantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum iure
				iudicioque superare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>ac</reg> mihi quidem cum
				audax praecipue fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus et armandis, tum
				impudens in iudicio, non solum quod in iudicium venire ausus est—nam id quidem
				tametsi improbe fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum—sed quod non
				dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte hoc rationis habuit, quoniam,
				si facta vis esset moribus, superior in possessione retinenda non fuisset, quia
				contra ius moremque facta sit, A. Caecinam cum amicis metu perterritum profugisse;
				nunc quoque in iudicio si causa more institutoque omnium defendatur, nos inferiores
				in agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo impudentius egerit, hoc
				superiorem discessurum. <reg>quasi</reg> vero aut idem possit in iudicio improbitas
				quod in vi confidentia, aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus quo nunc
				impudentiae facilius obsisteremus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>itaque</reg> longe alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac
				actione venio atque initio veneram. <reg>tum</reg> enim nostrae causae spes erat
				posita in defensione mea, nunc in confessione adversarii, tum in nostris, nunc vero
				in illorum testibus; de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi
				aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent probarent; nunc sum animo
				aequissimo. <reg>si</reg> enim sunt viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt
				quod ego iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt, cum eis sive
				creditur, <add>creditur</add> hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur,
				de adversarii testium fide derogatur. </p></div><milestone n="2" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><milestone unit="para"/><reg>verum</reg> tamen cum illorum actionem causae considero, non video quid
				impudentius dici possit, cum autem vestram in iudicando dubitationem, vereor ne id
				quod videntur impudenter fecisse astute et callide fecerint. <reg>nam</reg>, si
				negassent vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis testibus in re
				perspicua tenerentur; sin confessi essent et id quod nullo tempore iure fieri potest
				tum ab se iure factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt, se
				iniecturos vobis causam deliberandi et iudicandi iustam moram ac religionem.
					<reg>simul</reg> illud quod indignissimum est futurum arbitrati sunt, ut in hac
				causa non de improbitate Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur.
					<reg>qua</reg> in re, si mihi esset unius A. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Caecinae causa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod
				fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in
				re praesertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. <reg>sed</reg>
				cum de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a
				maioribus, conservatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris
				deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria iudicio confirmata esse
				videatur, video summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos
				est sed ne, si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me
				arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse. <reg>quamquam</reg> ego mihi
				sic persuadeo, </p></div></div></body></text></TEI>