<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p>M.
				Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto.
					<reg>exstant</reg> orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum
				Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
					<reg>quam</reg> multa M'. Aquilius<note>M'. <hi rend="italic">Manutius</hi>: M.
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> audivit in suo iudicio, quam multa L.
				Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros
				optimos atque innocentissimos esse numerandus. <reg>ille</reg> igitur ipse homo
				sanctissimus ac temperantissimus<note>temperatissimus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> multa audivit in sua causa quae ad<note>ad libidinem <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Faernus</hi>
                  </note>
				suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>exstat</reg> oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe
				ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L.
				Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. <reg>at</reg> in quem virum! qui tanta
				virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis<note>optumis <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
				posses, solus tamen Frugi nominaretur. <reg>quem</reg> cum in contionem Gracchus
				vocari iuberet et viator<note>iuberet et viator <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: iubertet vator <hi rend="italic">V</hi>: iuberet viator <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> quaereret, quem
				Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.'
					<reg>is</reg> igitur vir quem ne inimicus quidem satis in<note>in <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note> appellando significare poterat, nisi
				ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis
				esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p>Fonteius ita duabus actionibus accusatus est
				ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis<note><app><lem>lib.</lem></app>
					lub. <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note>, petulantiae, crudelitatis, audaciae
				possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod
					reprehenderunt<note>reprehenderint <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note>.
					<milestone n="18" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> si aut quantam voluntatem
				habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent
				aut <add>ad</add> ementiendum<note>aut ad ement. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: aut ement. <hi rend="italic">Vk</hi>
                  </note> animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra
						non<note><app><lem>probra non</lem></app> probra nunc <hi rend="italic">l, ed.
						R</hi>
                  </note> audienda M. Fonteius<note>audienda M. <hi rend="italic">Halm</hi>: audiendam <hi rend="italic">V</hi>: audienda <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> quam illi de quibus antea commemoravi
				fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus
				moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis
				positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus
				potestati. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><milestone unit="para"/><reg>videte</reg><note><app><lem>videte</lem></app> vitę<hi rend="italic">V</hi>
                  </note> igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum
				fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi
				amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
					supplicent<note>supplicem <hi rend="italic">V</hi> Tusculo <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note>, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
				clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam
				videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione
				innocentiae maxime<note>maximae <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> floruerunt, deinde
				recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua
				interfectus est<note>a qua ... est <hi rend="italic">del. Pluygers</hi>
                  </note>, sed
				totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus
				vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et
				maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui
				nunc sunt exercitatus. </p></div></div></body></text></TEI>