M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. quam multa M'. Aquilius M'. Manutius : M. codd. audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus temperatissimus ς multa audivit in sua causa quae ad ad libidinem codd. : corr. Faernus suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis optumis V temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator iuberet et viator χ l : iubertet vator V : iuberet viator k quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in in del. Bake appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M. Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis lib. lub. V2 , petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt reprehenderint χ . quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum aut ad ement. χ l : aut ement. Vk animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non probra non probra nunc l, ed. R audienda M. Fonteius audienda M. Halm : audiendam V : audienda ς quam illi de quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati. videte videte vitę V igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicent supplicem V Tusculo del. Bake , primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maxime maximae V floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus est a qua ... est del. Pluygers , sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.