an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam vinctam sanctam χ l testimoniorum fidem esse voluerunt. postremo his his iis kl quicquam quicquam χ2 kl : quisquam V χ1 sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur arbitrantur ς , ed. R : arbitrabantur V , humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos eos ς : nos V : hos Klotz qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere scelere caede Pluygers et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam ab his quicquam ed. Hervag. : ab quicquam V : aut his quicquam χ : aut cuiusquam k sancte aut moderate sancte aut moderate χ l, ed. R : sancta faui moderatae V : sancte fieri moderate k dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites omnes in equites V Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum cum om. χ l Gallis iugulare iugulare Müller : iurare Vk : credere χ l : peierare Koch malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini ac nomini om. Cus. bonis ac fidelibus ac fid. χ l : ad fid. V : et fid. k et sociis et civibus anteferre? an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic eos hic Naugerius (1): eosic V : eos sic χ l : eos k sagatos bracatosque versari, animo demisso animos V demissos V1 atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus. hi ii χ l, ed. R contra vagantur laeti atque erecti erecti χ l : recti Vk passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.