an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime maximis codd. : corr. Klotz floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro L. Crasso M. Scauro k : L. Scauro V : M. Scauro χ testi non crederent; vos Volcarum Vulgarum V : Belgarum ς : corr. Graevius atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima optima k : optumo V : optumi χ l in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius saepius semper Mommsen invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. si , qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa illa χ l, ed. R : ille Vk provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an , si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo infimo χ l : infirmo Vk cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est? recordamini , iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit sit ed. R : sic χ : est Vk : om. l quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum et cum χ l : at cum V : ac cum b disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur. credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit. verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non non hoc Bake intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et vocem et del. Bake os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.