<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><milestone unit="para"/>'<reg>at</reg> hoc Galli negant.' <reg>at</reg> ratio<note>at ratio <hi rend="italic">l, Faernus</hi>: atrio <hi rend="italic">V</hi>: actio
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> rerum et vis argumentorum
				coarguit. <reg>potest</reg> igitur testibus iudex non credere? <reg>cupidis</reg> et
				iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet.
					<reg>etenim</reg> si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus
				est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non
				stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. <reg>hic</reg> si ingeniosi et
				periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes
				dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, <reg>salus</reg>
                  <note>Salus <hi rend="italic">Manutius</hi>: salus <hi rend="italic">priores</hi>
                  </note>
				ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non
				minimam partem <add>tenere</add>
                  <note>tenere <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note>
				ad unam quamque rem aestimandam<note>aestimandam <hi rend="italic">Naugerius</hi>
					(2): existimandam <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> momentoque suo
				ponderandam sapientiam<note>sapientia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>
					iudicis<note>iudicis <hi rend="italic">V</hi>: iudicis tenet <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: iudicis adhibetur <hi rend="italic">k</hi>
                  </note>, <add>videte</add>
                  <note>videte <hi rend="italic">suppl. Faernus</hi>
                  </note> ne multo vestrae<note>vostrae <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note> maiores gravioresque partes sint<note>sint <hi rend="italic">V</hi>: sunt <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> ad
				cogitandum quam ad dicendum meae. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>mihi</reg>
				enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter
				interrogandus est<note>est <hi rend="italic">Klotz</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi>: est et <hi rend="italic">Orelli</hi>
                  </note>, saepe etiam non
				interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas
				attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno
					<add>quoque</add>
                  <note>quoque <hi rend="italic">suppl. ed. Hervag.</hi>
                  </note>
				de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus<note>nolumus <hi rend="italic">ed. R</hi>
                  </note>, quae causa nobis tacendi fuerit existimare
				debetis. <reg>quam</reg> ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio
				putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior
					existimetur<note>existimetur his <hi rend="italic">Vk</hi> (<hi rend="italic">e duplici lectione</hi> -tur <hi rend="italic">et</hi> -tis)</note>. Vnum
				est enim et simplex aurium iudicium et promisce<note>promiscue <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>kl</hi>
                  </note> et communiter
				stultis ac sapientibus ab natura datum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>quid</reg> est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus
				auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? <reg>nimirum</reg> illud in quo
				ea quae dicuntur a testibus coniecturae<note>coniectura <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> et cogitationi<note>cogitationi
						<hi rend="italic">k, Hotoman</hi>: cogitatione <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">fort.</hi> coniectura et cogitatione
					tractantur)</note> traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto
				pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta
				cura, quanto timore dicantur. <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>an</reg> vero
				vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et
				patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris
					dubitandum<note>clariss. dubitandum nostrae civ. viris dubitandum <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L.
				et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum
				virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque
				inimicitiarum suspicio derogavit. <reg>ecquem</reg> hominem vidimus, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>ecquem<note>haec quem <hi rend="italic">V</hi>: et quem
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italic">corr. ed. R</hi>
						(<hi rend="italic">ita mox</hi>)</note> vere<note><app><lem>vere</lem></app><hi rend="italic">fort.</hi> fere</note> commemorare possumus parem consilio,
				gravitate, constantia, ceteris virtutibus<note>virtutis <hi rend="italic">Koch</hi>
                  </note>, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro
				fuisse? <reg>tamen</reg> huius cuius<note>eius <hi rend="italic">Schütz</hi>
                  </note>
				iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam
				neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei<note><app><lem>ii</lem></app> .11. <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam,
				quem quisque odisset, ut eum testimonio posset<note>posset <hi rend="italic">kl,
						ed. R</hi>: possit <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> tollere. <reg>quantus</reg> in L. Crasso pudor
				fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? <reg>tamen</reg> is cuius
				etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum
				inimico animo dixit, probare non potuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>fuit</reg>, fuit illis iudicibus divinum ac singulare,
					iudices<note>iudices <hi rend="italic">l, Naugerius</hi> (1): iudicium (-ii <hi rend="italic">k</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, consilium, qui
				se non solum de reo<note><app><lem>reo</lem></app> iudicium (iud. facere <hi rend="italic">k</hi>) <hi rend="italic">add. codd.</hi>: <hi rend="italic">del.
						Naugerius</hi> (1)</note> sed etiam de accusatore<note>de accusatore <hi rend="italic">del. Müller</hi>
                  </note>, de teste iudicare arbitrabantur,
				quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut
				metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur.
					<reg>quae</reg> si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente
				circumspiciet, si, ut quidque<note><app><lem>ut quidque</lem></app> quicquam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: quidquid <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note> ex illo loco dicetur, ex oraculo
				aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum
					iudicem<note>iudicem <hi rend="italic">del. Madvig</hi>
                  </note> huic muneri
				atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac
				multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur. </p></div></div></body></text></TEI>