<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>quid</reg> accusas, quid reprendis?
					<reg>nam</reg> quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab
				Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum<note>possimus <hi rend="italic">Cus. m.</hi> 1: <hi rend="italic">corr. m.</hi> 2</note>
				existimare utrum ipse erret an vos<note>vos <hi rend="italic">P</hi>: alios <hi rend="italic">Cus.</hi>
                  </note> in errorem inducere<note>inducere <hi rend="italic">Madvig</hi>: induci (<hi rend="italic">ex</hi> -ici) <hi rend="italic">Cus.</hi>: ducere <hi rend="italic">P</hi>
                  </note> velit.
					<reg>quaero</reg> enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse
				nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu
				maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse
				reperitur. <reg>reprehendis</reg> solutionis genus; eodem modo Hirtuleium
				dissolvisse publicae tabulae coarguunt. <reg>laudas</reg> illum quod dodrantarias
				tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae.
					<reg>nam</reg> ne forte sis nescius et istas tabulas existimes <add>a</add>d
					<add>diversam v</add>e<add>te</add>ris<note>diversam <hi rend="italic">suppl.
						Niebuhr</hi>
                  </note> aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in
				uno genere sunt institutae. <reg>nam</reg> cum publicanis qui Africam, qui
					Aquileiense<note>Aquilei. <hi rend="italic">Mommsen</hi>: Aquili. <hi rend="italic">P</hi>
                  </note> por<add>torium</add>
                  <note>por <hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">suppl. Niebuhr</hi>
                  </note>
                  <gap reason="lost"/>
               </p></div><milestone n="2" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><milestone unit="para"/><gap reason="lost"/> cite<note><app><lem>cite</lem></app> recitet <hi rend="italic">Niebuhr</hi>
                  </note>
                  <gap reason="lost"/>
                  <reg>nemo</reg>, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M.
				Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur
				detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis
				nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. <reg>atqui</reg>
						homines<note><app><lem>homines</lem></app> omnes <hi rend="italic">Niebuhr</hi>
                  </note>, si qui in<note>in <hi rend="italic">sup. lin. hab.
					P</hi>
                  </note> hoc genere quaestionis accusati sunt<note>accusati sunt <hi rend="italic">Madvig</hi>: accusatos <hi rend="italic">P</hi>
                  </note>,
				reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam
				dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes
				deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. <reg>fac</reg>
				omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque
				alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio
				litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid
				fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. <reg>acceptas</reg> populo
				Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt
				aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe
				nihil potest esse detractum. <reg>sin</reg> aliquid<note>aliqui <hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">corr. Mommsen</hi>
                  </note> domum tulerunt, ex
				eorum arca, e ra<note>ra <hi rend="italic">P</hi>: rationibus <hi rend="italic">Niebuhr</hi> (accepti et expensi constabit <hi rend="italic">suppl.
						Mommsen</hi>)</note>
                  <gap reason="lost"/>
               </p></div><milestone n="3" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><milestone unit="para"/><reg>deorum</reg> hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens<note>ducentis
						<hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">corr. Mommsen</hi>
                  </note> et
				triciens sestertio! <reg>quam</reg> multorum hominum? <reg>sescentorum</reg>
				amplius. <reg>quibus</reg> in terris gestum negotium est? <reg>illo</reg>, illo,
				inquam, loco quem videtis. <reg>extra</reg> ordinemne pecunia est data?
					<reg>immo</reg> vero nummus nu<add>l</add>lus sine litteris multis commotus est.
					<reg>quae</reg> est igitur i<add>st</add>a accusatio, quae <add>f</add>acilius
				possit A<add>l</add>pis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum
				quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur,
				alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine
				barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>duorum</reg> magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima
				tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic
				redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad
				mu<add>l</add>tos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis
					sunt<note>sint <hi rend="italic">P</hi>: <hi rend="italic">corr.
					Niebuhr</hi>
                  </note>, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio
					reperiatur<note>reperiatur <hi rend="italic">Madvig</hi>: referatur <hi rend="italic">P</hi>: proferatur <hi rend="italic">Kayser</hi>
                  </note>.
					</p></div></div></body></text></TEI>