<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quid</reg>? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam
					adferam<note>adferam <hi rend="italic">Halm</hi>: adferta <hi rend="italic">V</hi>: affert <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: affero <hi rend="italic">k</hi> quae] qui <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>
                  </note> quae
				huius virtuti atque innocentiae testimonio possit<note>possint <hi rend="italic">l,
						ed. R</hi>
                  </note> esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam
					summa<note>summa <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>:
					summae <hi rend="italic">Vk</hi>
                  </note> auctoritas<note>auctoritas <hi rend="italic">l, Angelius</hi>: auctoritatis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omnium<note><app><lem>omnium</lem></app> hominum <hi rend="italic">k, Faernus</hi>
                  </note>? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices,
				maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores
				fuisse. <reg>quam</reg> multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et
				quot et quotiens legati ad eos <add>exierunt</add>
                  <note>exierunt <hi rend="italic">suppl. Pluygers</hi>
                  </note>! <reg>exercitus</reg> praeterea Cn. Pompei
				maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante.
					<reg>satisne</reg> vobis multos, satis idoneos testis et conscios<note>conscios
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: conscissos <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio
				praetore gererentur in Gallia? <reg>quem</reg> ex tanto hominum numero testem in hac
				causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam
				laudatore et teste utemur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>dubitabitis</reg>
				etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud
				per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus
				multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum
				ceteri sint, cum videatis<note>videatis <hi rend="italic">V</hi>: videant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> eos oppugnare<note>oppugnare <hi rend="italic">V</hi>: oppugnari <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>
				quibus <add>victoribus</add>
                  <note>victoribus <hi rend="italic">Niebuhr</hi>:
					oppressis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: <hi rend="italic">om. Vk</hi>: si cesseritis <hi rend="italic">Müller</hi>
                  </note> populi Romani imperium incolume esse non possit? <milestone n="8" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>obiectum</reg> est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut
				aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. <reg>si</reg> et
				coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum
				est, et<note>est et <hi rend="italic">k</hi>: esset <hi rend="italic">V</hi>:
					esset et <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed.
					R</hi>
                  </note> ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob
				probationem, cum multa improbata sint<note>sint <hi rend="italic">ed. R</hi>: sunt
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>. <reg>quid</reg>? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>si hoc crimen optimis nominibus<note><app><lem>nominibus</lem></app>
					hominibus <hi rend="italic">Angelius</hi>
                  </note> delegare<note>denegare <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>
                  </note>
					possimus<note>possumus <hi rend="italic">l, ed. R</hi>
                  </note>, et ita non ut
				culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui
				facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M.
				Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M.
				Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam
					muniri<note>muniri <hi rend="italic">Hotoman</hi>: munire <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C.
				Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate
						sua<note><app><lem>sua</lem></app> sua cuique <hi rend="italic">Sylvius</hi>
                  </note> quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex
				re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis<note>quas exscripsistis <hi rend="italic">Faernus</hi>: ex quas exscripsistis <hi rend="italic">V</hi>: quas scripsistis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>
                  </note> et missis et adlatis certe scire potuistis.
					<reg>quas</reg> si antea non legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius
				ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M.
					<quote>ad C. Annivm<note>ad Cannium (ad C. Cann. <hi rend="italic">k2</hi>) <hi rend="italic">Vk</hi>: ad C. Canninium <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italic">corr. Angelius</hi>
                     </note> leg., ad C.
					Fonteivm leg., L. <add>A.</add>
                     <note>A. (<hi rend="italic">i. e.</hi> adlatae)
							<hi rend="italic">suppl. Orelli</hi>
                     </note> ab<note>ab <hi rend="italic">Müller</hi>: a <hi rend="italic">codd.</hi>
                     </note> C.
						Annio<note>C. Cannio <hi rend="italic">k</hi>: Canninio <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: <hi rend="italic">corr. Angelius</hi>
                     </note> leg., ab C.Fonteio leg.</quote>
               </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>satis</reg> opinor esse perspicuum, iudices,
				hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse
					tractatam<note>tractatum <hi rend="italic">V1</hi>: tractatum <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note> quos nemo possit reprehendere. <milestone n="9" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>cognoscite</reg> nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum
				esse voluerunt. <reg>crimen</reg> a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M.
					Fonteio<note>M. <hi rend="italic">k, Halm</hi>: a <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> non in Gallia primum venisse in
				mentem ut portorium vini institueret, sed hac<note>hac <hi rend="italic">V</hi>:
						<hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> inita
				iam ac<note>inita iam ac <hi rend="italic">Kayser</hi>: in Italiam (-a <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) ac (hac <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, om. k</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> proposita ratione Roma profectum. <reg>itaque</reg> Titurium
				Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse;
				Croduni Porcium et <reg>munium</reg> ternos <add>et</add>
                  <note>et <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note> victoriatum<note>victoriatum <hi rend="italic">scripsi</hi>: victoriatos m. <hi rend="italic">codd.</hi>: victoriatos <hi rend="italic">Angelius</hi>: <hi rend="italic">del. Mommsen</hi>
                  </note>,
				Vulchalone Servaeum binos et victoriatum<note>et victoriatos m. <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Mommsen</hi> (<hi rend="italic">mendum e duplici lectione</hi> -os <hi rend="italic">et</hi> -um <hi rend="italic">ortum</hi>)</note>; atque in his
						locis<note><app><lem>locis</lem></app> secrodunt (= scilicet Croduni et) Vulchalone
						<hi rend="italic">add. codd.</hi>: <hi rend="italic">del. Vrsinus</hi> his
						<hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Halm</hi>
                  </note> ab
				eis portorium esse exactum si qui Cobiomago<note>Cobiomacho (-ia- <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Mommsen</hi>
                  </note>—qui vicus inter Tolosam et Narbonem
					est—deverterentur<note>devort. <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note> neque Tolosam
				ire vellent; Elesiodulis<note>Elesiodulis (<hi rend="italic">an</hi> -duni?) C.
					Annium ... exegisse <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: elesioduluscantum ...
					exegissent <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> C. Annium senos denarios ab eis
				qui ad hostem portarent exegisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>video</reg>, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse
				impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi
				potuisse confiteor—et invidia<note>invidiam <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Ernesti</hi>
                  </note> vel <add>maximum</add>
                  <note>maximum
						<hi rend="italic">suppl. Pluygers</hi>
                  </note>; maxime enim inimici hanc rem
				sermonibus divolgare<note>divulgari <hi rend="italic">Pluygers</hi>
                  </note>
				voluerunt. <reg>sed</reg> ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur
				esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. <reg>volt</reg> enim
				magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati
				relinquatur. 
			<milestone unit="para"/>
                  <quote><reg>de</reg> crimine vinario.</quote>
                  <quote><reg>de</reg> bello Vocontiorvm<note>Contionum <hi rend="italic">V</hi>
                     </note>.</quote>
                  <quote><reg>de</reg></quote>
                  <quote>dispositione hibernorvm.</quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>